Latin
102.1 to 102.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 102.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXX. JIX in nostra Europa amnem invenire liceat magis ad Nilum accedentem Pado, praesertim à Ferraria mare usque: nam facilè velis expansis subiri potest, adversus ipsius etiam profluentem: idem in Ligeri fieri potest perinde ac in Nilo &Pado. Ligeris autem alveus non est adeò profundus. Omnia Cymbarum sive navicularum quarum in Nilo usus est genera, ab aliorum fluminum naviculis differunt: vulgare enim est cymbas singulis locis pro amnium natura variare. Nam homines ad loci naturam navigia accommodare volentes, fluminum cursum observare coguntur. Nisi enim in Tiberi, qui rapidus est, profundumque alveum &altas ripas habet, cymbarum utraque extremitas, sive prora &puppis praealtae essent, &riparum altitudini responderent, quandocumque appellunt, ad egrediendum scala perpetuò opus foret: eam ob causam angustis scaphis in Lunae crescentis formam fabricatis, proramque &puppim praealtas habentibus &in mucronem desinentibus utendum est: quarum gubernacula longis perticis alligata sint, &gubernator in summa puppi stet, ut quò agenda sit navis, conspicere queat. At Nilus cùm ripas humiles, &summâ aquâ duntaxat eminentes habeat; naviculas exiguas, humiles, planasque, &latas fert. Padi scaphae breves sunt, profundae, constratae, subrotundaeque, &gubernaculum ad latus habent, possuntque mare subire, &Venetias usque navigare. Oblongae naviculae, quarum usus est in fluminibus haud profundi alvei, ut sunt Ligeris &Sequana, extremâ puppi gubernaculum seu temonem habent. Nonnulli persuadere voluerunt, amnes inveniri qui majores naves gravioribusque oneribus plenas ferre queant aliis simili alveo &profunditate praeditis: in exemplum adducentes fluvium Aise, qui licet Ligeri angustior sit, triplo graviora tamen fert onera; id autem aquae naturae tribuentes, haud ejus profunditati; solido argumento niti non videntur. Sed quia ejus rei elucidatio in experientiâ consistit, facilè veritas adquiri potest. Cùm Nilus universam regionem inundat, vastus est, magnaque &capacia fert navigia, quorum dumtaxat usus est inundationis tempore: cessante inundatione, certa loca ostenduntur ubi ab equite vado transiri potest. Expansis etiam velis navigare in eo licet, cum neque montes neque silvarum frequentia ventum adimere vel impedire queant, ut neque in Pado. Et quemadmodum populi in ripa Padi nascentes quibusdam locis ventum navigantibus infringunt: sic etiam Palmae ad Nilum crescentes. Nili piscatores cum Padi piscatoribus in hoc conveniunt, quòd utrique aquam in cymbarum alveo vehunt, cratibus vimineis superimpositis tectam: ut hac ratione pisces vivos adservent; &per crates incedentibus pedes non madeant. Paulo supra pagum21 Sindou progressi, alvei caput conspeximus, quem Alexander fodi curavit, ut aquam in Alexandriam deduceret implendis urbis cisternis, puteis &fontibus; quem ad sinistram reliquimus.