# Exoticorum libri decem 102.3-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 102.3 to 102.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/102.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/102.3

Circa Farrensem insulam, quae inter Norwagiam & Islandiam sita, captam hanc avem scribebat Hoierus, foetum in undis educare, nec nisi procelloso mari ac circa Autumnum, Hiemisve initium, conspici, terram verò nunquam attingere, nec volantem unquam esse conspectam, adeoque nec alarum usum habere ad volandum, nec pedum ad incedendum: quo fit ut non nisi capite extet (eo referente) quando se conspiciendam praebet. Huic non valde dissimilis videretur Mergus ille marinus, cujus meminit Gesnerus in Paralipomenis ad Historiam de Avibus pag. 757. nisi illi in dorso cineraceas plumas nigris maculis conspersas tribueret. Mergus gle

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
