# Exoticorum libri decem 102.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 102.5 to 102.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/102.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/102.5

Terra exempta, adhuc superest utrinque projecta secundum canalis ripas, cujus caput à magno illo pago Sindou quadrante milliaris dumtaxat distat. Regio ad dextram relicta, paulo sub limior erat sinistrâ, atque magis arenosa, ideoque (nam Nilus eò non pertingit) sterilior. At quae ad sinistram est, quoniam humilis & plana, atque Nilo irrigatur, fertilior est & magis herbida; in quam aquaticae aves hieme commeant tantâ copiâ ut agri & prata iis albescant; praesertim ciconiis, quas Aegyptii non ab re magni faciunt, cùm ranae tantâ abundantiâ istic generentur, ut nisi ciconiae eas vorarent, nihil illis esset frequentius; tum etiam quòd serpentes capiant, & devorent. In arenosa altera parte, vultures conspiciuntur, accipitres Aegyptii, milvii, aliaeque aves carnivorae: sed Aegyptius accipiter omnium frequentissimè, corpore corvi, capite milvii, nostro inter corvinum & aquilinum medio, nam mucronem paulo magis incuruum habet, crura verò & pedes inter corvum & aves rapaces. Similis nominis avem in Herodoti aliorumque veterum scriptis invenimus: videturque ea esse quam accipitrem Aegyptium nominant. Colore est accipitris: qui tamen interdum variat. Ejus iconem libro de Avibus exhibebimus. Buffali, tempore inundationis, in aqua ad aluum usque versantur, caput ad armos usque in aquam demittentes, ut gramina depascant, quibus depastis, rursus in aërem attollunt, ut herbam dentibus attritam ruminent, atque in alvum demittant: nullum etenim animal pulmonibus praeditum, sive aves, sive quadrupedes, sive etiam cete & delphini, & reliqui qui mandunt, escam in aqua deglutire queunt. Hac itaque ratione aluntur Buffali inundationis tempore.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
