Latin
103
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 103-3
Unproofread scanNot analysed yet
An Catarrhacte Oppiani? CAP. VIII. VPERIORIS Mergi picturae, binas alias addebat lacobus Plateau, mergi etiam marini appellatione insignitas, ipsas aves anseris magnitudine esse scribens, quarum quidem prior nonnullas notas cum mergis communes habere mihi videbatur, aliquas item cum Laris: altera verò ad Lari sive Gaviae genera, meâ saltem opinione, potiùs referenda, quàm ad mergos. Nos utramque in ligneis tabellis exprimendam curabamus, quarum illam, quae dubia mihi videbatur, hoc capite reponimus.