Latin
CAPVT XXX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 103-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nulli peritiores natatores8 reperiuntur Aegyptiis; tales ut sint, necessitate cogente: nam inundationis tempore subinde ex uno pago in alium tranare necesse est, ad sua expedienda negotia: quam ob causam vestes ad natationem aptas gestant, promissam vi delicet interulam albam, leviter elaboratam; deinde chlamydis genus inconsutile laneum, vilis cujusdam tapetis instar, qua humeros &corporis aliquam partem obvolvunt: nec alias vestes gestant peregrè profecturi. Si profundum amnem transire necesse est, chlamydem cum interula capiti obvolvunt diadematis instar; atque sic natantes ad alteram amnis ripam perveniunt. Si verò longior facienda natatio est, scirpeos fasces post se trahunt, donec terram pedibus attingere amplius nequeant: tum demum illis incumbentes, natationem leviorem &minus operosam habent. Aquilone adhuc prospero, magnum iter conficiebamus, &licet plus quadraginta passuum millibus à Pyramidibus, adeò à veteribus celebratis, abessemus, nobis tamen apparere inceperunt: edito enim sunt loco, eorum qui Nilo vehuntur oculis exposito: quod Plinius his verbis intellexit: Sanè conspicuae undique adnavigantibus. Aegyptii Pyramidum nomine appellare non norunt, sed Pharaones nuncupant. Magis adhuc admirandae videntur propè inspicientibus, quàm ab auctoribus descriptae sunt, ut postea demonstrabimus. Cùm Bellonius superiore capite ad Fova usque progressus sit; hoc capite, quasi sui oblitus, in Sindouregreditur, supra quem alvei illius Alexandriam fluentis caput ponit, qui tamen in Geograpbica tabula paulo supra Ber imbal, infra autem Sindou constituitur. Praeterea non potuit eum canalem ad sinistram relinquere cùm à Rosetta Cairum navigaret; sed ad dextram potius: ad Nili quidem profluentis sinistram est. Laudet quantum velit Bellonius à natandi peritia Aegyptios, eos tamen à Brasilianis in hac arte vinci, nemo est qui dubitet. Singularia quadam de Aegypto &Aegyptiis.