# Exoticorum libri decem 103-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/103-5

CAPVT XXXI. TVLLA est natio quae magis antiquitatis vestigia retineat, Aegyptiis: nam etiamnum illos in urbibus videmus similibus vestibus uti, quales descripserunt veteres. Per universam Aegyptum, pulli gallinacei à matre excludi non solent: sed fornaces artificiosè, ut vidimus, exstructas habent, in quibus tria aut quatuor ovorum millia reponunt; quarum calorem ita temperare norunt, ut omnia ova simul excludantur: quod recens inventum non est. Nam Aristoteles lib. 6. historiae animalium cap. 2. jam scripso rat: Incubitu avium, foetum excludi naturae ratio est: non tamen ita solùm ova aperiuntur sed etiam sponte in terra, ut in Aegypto, obruta fimo pulliciem procreant. Hi furni communes sunt plurimis rusticis, qui è diversis locis sua ova inferentes istîc excludi curant. Aggeres exstruunt, ad continendum in suo alveo Nilum, quos straminis, Sacchari harundinum, Halimi, Rhamni & Tamaricis fasciculis muniunt. Postridie nostram navigationem vento maximè prospero prosequentes, quibusdam locis Nilum saepenumero se contorquentem & Maeandros facientem invenimus: interdum etiam Palmarum arbores nostrae navis velis flatum adimebant, sic ut nautae phaselo egredi, eamque vi pertrahere cogerentur- Remissiore autem vento, Nilique profluente admodum rapido, ad alteram ripam appellere non oportuit, atque in terram descendere. Sed cùm istîc parumper haesissemus, secundus ventus nobis denuò adspiravit. Plurimarum avium atque aliorum animalium secundum. Nilum observatorum descriptio. CAPVT XXXII. VM Aegypti regio hieme adeò tepida sit, & palustris; plurimas aquaticas aves alit, atque inter reliquas illam quae Graecis & Aristoteli Crex dicta fuit. Eam ex voce Cagnovimus; strepera etenim est, & ut Vannellus Aex, sic haec dum volat Crex, Crex pronunciat: ipsam verò sequentibus verbis descripsimus. Crex corpore est inter elorium & calidrim, media inter illas crura etiam habens, quae cum pedibus & capite nigra sunt: cervix, pectus, & humeri albescunt: corporis superior pars ad cinereum tendit colorem, candidam lineam obliquè alas secantem habens. Humi & in aëre victum quaeritat, ut Vannellus, qui veteribus Aex appellatus fuit, atque simili modo strepitum volando excitat. Inter aves quae Gallico nomine cognitae sunt, minimè recensendam arbitramur, tametsi antea existimaverimus Gallorum Barge, hoc est, Aegocephalum Crecem esse, quoniam Herodotus eius magnitudinem cum Ibis genere comparat. Antea Ibidem nigram pro Haematopode habueramus: sed observatis ejus moribus, non Haematopodem, sed Ibin nigram esse deprehendimus, cujus Herodotus primus meminit, deinde Aristoteles.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
