# Exoticorum libri decem 104.1-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 104.1 to 104.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.1

Corpore est elorii, aut paulo minor, omnino niger, capite corvi aquatici, rostro, quà capiti jungitur, pollicis crassitudinem superante, sed per extremitatem mucronato & incurvo nonnihil, atque fornicato, & omninò rubente, uti etiam cruribus, quae oblonga sunt, similia cruribus illius avis quam Plinius Bovem taurum, Aristoteles Ardeam stellarem nominant, collum verò oblongum ardeolae instar habet: sic ut cùm primùm Ibidem nigram conspiceremus, Boui Tauro corporis habitu similis nobis videretur. Aegyptii, Mauritani, vel Arabes, suae religionis ceremonias strictiùs & diligentiùs observant quàm Turcae: & licet utrique eandem religionem, quae Mahumetana est, amplectantur, ejusdemque Domini imperio subsint; Turcae tamen majorem sanctimoniam Arabibus, quàm sibiipsis tribuunt: Eam ob causam, quòd Alcoranus lingua Arabica primùm conscriptus sit, deinde in Turcicum idioma conversus. Sed & ipsi doctiores Turcae, non Turcicè, sed Arabicè loquuntur. Characteres quidem similes sunt; Turcae etenim suos Characteres ab Arabibus mutuati; sed lingua diversa est. Ad Nili ripas appellentes, & navim egressi ut pagos perlustraremus, Mauritanos in suis Moscheis, hoc est, suis templis canentes, & sibi alternatim respondentes audiebamus, Latinorum sacerdotum more, & iisdem accentibus pausisque fere utentes ut ii qui Latinos Psalmos canunt: quod minimè faciunt Turcae, quorum idioma rude est, Arabici facilis, & ad rhythmos componendos apti, comparatione. Sed & Alchoranus rhythmicis versibus conscriptus est. Quatuor sub Cairo milliaribus Nili alveus in binos ramos sese dividit, quorum alter ad sinistram tendens, Rosettam, quae est Ostium Canopicum, unde veniebamus, delabitur: alter ad dextram profluens, apud Damiatam, ubi est Ostium Pelusiacum, se exonerat. Inde affirmare possu mus, Nilum bina duntaxat primaria & navigabilia habere Ostia, per quae magnae naves sub ire possint, aut ad summum tria. Non inficias imus, quin in multos rivos diducatur, sed duos tantùm illos alveos navigabiles esse dicimus: aut si aliorum nonnulli quibusdam locis navigabiles sunt, id inundationis tempore fieri: aliàs etiam quâ in mare sesc exonerant vado transiri possunt, quemadmodum canalem illum inter Alexandriam & Rosettam superavimus. Ventus ad Cairum usque nobis secundus fuit, isticque navigationem absolvimus. Descendimus autem ad magnum quendam pagum nomine Boulac, territorii Cairini, in Nili ripa situm. Porrò antè quàm de Nilo sermonem finiamus; de nonnullis animalibus, quae in co reperiuntur, nobis agendum est; atque inter cetera de Crocodilo, cujus haec est effigies.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
