Latin
104.6 to 104.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 104.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nos illum suspensum in multis templis &foris publicis admiramur: inveniuntur tamen &terrestres. Hippopotamus etiam Graecis &Latinis dictus, istic invenitur; Latini enim Graecorum vestigia sequuti, appellationem Graecam, quae equum fluviatilem significat, non immutarunt, sed eam retinuerunt; quod fecisse hanc ob causam videntur: nam animadvertentes id animal nulla ratione equum referre, sua lingua interpretari noluerunt, sed Graecam dictionem servarunt. Alterum tamen horum fuisse, necesse est; vel Romanos Graecorum Hippopotamum non novisse: aut id animal quod Hippopotamum censebant, diversum à Graecorum Hippopotanto fuisse. Nam si is qui Romam advectus fuit, Dione teste, in Augusti de Cleopatra triumpho, &alii qui in M. Scauri ludis, &Pompeii triumphis exhibiti fuerunt, Hippopotami erant: dubium non est, quin veram eorum effigiem in eo libro quem de omnis generis piscibus conscripsimus, dederimus: nam id animal quod è Nilo delatum Constantinopoli vivum conspeximus, omnibus no tis conveniebat cum iis qui in variis Imperatorum numis expressi sunt. Ad ejus historiam quod attinet, cùm eam, alibi Gallicè &Latinè dederimus, hoc loco nihil amplius addemus. Nilus plurimos alios pisces admodum celebres alit, quos tamen sigillatim enumerare hoc loco non volumus: nisi quod Lucium qui istîc frequens est, &cui veterem appellationem applicare difficile est, Oxyrincum veteribus nominatum asserimus. Capiuntur etiam piscium orbicularium duo genera humani capitis magnitudine, quorum pelles tomento vel foeno repletae à mercatoribus ad nos perferuntur: Graecis vulgo Flascopsari (Latinis Orbis, vel Graeco nomine Orchis, dicuntur) lagenae etenim instar rotundi sunt. Alius est qui squamarum vice totus osseo cortice tectus est: eam ob causam ut praecedens adservatur. Navigiogle Navigiorum, quorum in Nilo usus est, differentia, atque arborum quae in Cairi hortis vulgariter aluntur, nomina.