# Exoticorum libri decem 104.6-9

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 104.6 to 104.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/104.6

Nos illum suspensum in multis templis & foris publicis admiramur: inveniuntur tamen & terrestres. Hippopotamus etiam Graecis & Latinis dictus, istic invenitur; Latini enim Graecorum vestigia sequuti, appellationem Graecam, quae equum fluviatilem significat, non immutarunt, sed eam retinuerunt; quod fecisse hanc ob causam videntur: nam animadvertentes id animal nulla ratione equum referre, sua lingua interpretari noluerunt, sed Graecam dictionem servarunt. Alterum tamen horum fuisse, necesse est; vel Romanos Graecorum Hippopotamum non novisse: aut id animal quod Hippopotamum censebant, diversum à Graecorum Hippopotanto fuisse. Nam si is qui Romam advectus fuit, Dione teste, in Augusti de Cleopatra triumpho, & alii qui in M. Scauri ludis, & Pompeii triumphis exhibiti fuerunt, Hippopotami erant: dubium non est, quin veram eorum effigiem in eo libro quem de omnis generis piscibus conscripsimus, dederimus: nam id animal quod è Nilo delatum Constantinopoli vivum conspeximus, omnibus no tis conveniebat cum iis qui in variis Imperatorum numis expressi sunt. Ad ejus historiam quod attinet, cùm eam, alibi Gallicè & Latinè dederimus, hoc loco nihil amplius addemus. Nilus plurimos alios pisces admodum celebres alit, quos tamen sigillatim enumerare hoc loco non volumus: nisi quod Lucium qui istîc frequens est, & cui veterem appellationem applicare difficile est, Oxyrincum veteribus nominatum asserimus. Capiuntur etiam piscium orbicularium duo genera humani capitis magnitudine, quorum pelles tomento vel foeno repletae à mercatoribus ad nos perferuntur: Graecis vulgo Flascopsari (Latinis Orbis, vel Graeco nomine Orchis, dicuntur) lagenae etenim instar rotundi sunt. Alius est qui squamarum vice totus osseo cortice tectus est: eam ob causam ut praecedens adservatur. Navigiogle Navigiorum, quorum in Nilo usus est, differentia, atque arborum quae in Cairi hortis vulgariter aluntur, nomina.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
