# Exoticorum libri decem 105-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105-2

CAPVT XXXV. VM in Boulac iumenta exspectamus quae Cairum nos veherent, novum quidpiam & memoratu dignum audivimus: Denae enim vel duodenae mulieres per plateam simul transeuntes, Aegyptiaco more salutationem dicentes, simul vocem emiserunt, cui similem antè in quibusdam pagis ad Nilum sitis audiveramus quidem: sed quidnam esset, imaginari nequiveramus. Mulieres etenim nunquam in publicum prodeunt, nisi tecta facie, non ob singularem formam qua praeditae sint, sed quia Mahumetes sic praecepit. Immo Aethiopes quae carbone sunt atriores, faciem larva contegunt, non secus atque formosissima totius Asiae Turcica mulier. Difficile itaque nobis erat, qua ratione ejusmodi ted k ejusmodi vox efformari posset, imaginarit acclamationem tamen saepius repetitam, & confusam quandam harmoniam referentem, audientes, intelleximus, ipsas aperto & hiante, quantum fieri potest, ore, vocem acutam, volutata inter dentes lingua & versus palatum contracta, emittere, accentuque acuto terminare, quemadmodum rusticae mulicres sub acclamationis finem facere solent, quando lac venale Lutetiae proclamant. Faciem autem obvelant pro regionum vario more.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
