Latin
105.1
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 105.1
Unproofread scanNot analysed yet
MARINA autem avis haec erat &palmipes, ex Anatum genere, tametsi rostro dissi mili. Magnitudine Querquedulam imitabatur, ut quae à summo capite rostro tenus, ad extremam caudam usque, novem unciarum longitudinem non superaret, paullò tamen crassiore videbatur corpore quàm Querquedula: densis &confertis tecta erat pennis, prorsus nigris tam in dorso quam in pronâ parte alarum, quae, sex uncias longae, vix ad caudam usque pertingebant; nigrae similiter erant pennae caudae brevis, &vix binas uncias longae, quae numero septemdecim: pectoris &ventris usque ad caudam pennae, &illae quae sub caudâ albae erant: collum, quod satis breve &crassum, nigris pennis erat tectum: caput non valdè magnum, ejus vertex rostro tenus niger, reliqua pars capitis à rostro usque ad occiput, supra &infra oculos, alba, ea tamen quae infernae sive supinae rostri parti proxi ma, cineracei coloris: rostrum habebat unciam cum semisse longum, quodammodo aquilinum, &mucronatum, tenue tamen &planum: nam quâ parte capiti contiguum, sescun ciam latum erat; ejus prona sive superna pars capiti proxima, callosa, paenè ut in Psittaci rostro; subsequens, in qua rimae pro naribus, ex fusco subcaerulea, tam in superna quàm inferna rostri parte usque ad primum sulcum, tribus enim obliquis sulcis prona &supina rostri pars erat insignita; spatium inter primum &secundum sulcum partim candicantis erat coloris, partim subrubri; reliquum etiam rostrum subrubebat, cujus prona pars in mucronem nonnihil aduncum desinebat, ut supina in aliquantulùm simum, quo arctiùs claudi posset: linguam habebat rostri ferè longitudini respondentem, cartilaginosam, subflavam, mucronatam &quasi triangularem instar foliorum cyperi: ejus pedes in extremo ferè corpore siti, plani, tribus dumtaxat digitis membranâ simul connexis constantes, sine calcari, coloris ex flavo rubescentis; unguibus nigris: interior digitus in utroque pede tres habebat articulationes, medius quatuor, tertius qui exterior, quinque Capta fuerat haec avis circa Farrensem insulam, ut adscribebat Hoierus; eam ob causas Anas Farrensis nuncupari posset: sed quum illi similes antè fuerint observatae ad fretum Nassovicum vulgo Weygatz dictum, ab iis qui in Nova Zembla fuerant, non immeritò Anatis Arcticae appellationem obtinere posset.