# Exoticorum libri decem 105.1

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 105.1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/105.1

MARINA autem avis haec erat & palmipes, ex Anatum genere, tametsi rostro dissi mili. Magnitudine Querquedulam imitabatur, ut quae à summo capite rostro tenus, ad extremam caudam usque, novem unciarum longitudinem non superaret, paullò tamen crassiore videbatur corpore quàm Querquedula: densis & confertis tecta erat pennis, prorsus nigris tam in dorso quam in pronâ parte alarum, quae, sex uncias longae, vix ad caudam usque pertingebant; nigrae similiter erant pennae caudae brevis, & vix binas uncias longae, quae numero septemdecim: pectoris & ventris usque ad caudam pennae, & illae quae sub caudâ albae erant: collum, quod satis breve & crassum, nigris pennis erat tectum: caput non valdè magnum, ejus vertex rostro tenus niger, reliqua pars capitis à rostro usque ad occiput, supra & infra oculos, alba, ea tamen quae infernae sive supinae rostri parti proxi ma, cineracei coloris: rostrum habebat unciam cum semisse longum, quodammodo aquilinum, & mucronatum, tenue tamen & planum: nam quâ parte capiti contiguum, sescun ciam latum erat; ejus prona sive superna pars capiti proxima, callosa, paenè ut in Psittaci rostro; subsequens, in qua rimae pro naribus, ex fusco subcaerulea, tam in superna quàm inferna rostri parte usque ad primum sulcum, tribus enim obliquis sulcis prona & supina rostri pars erat insignita; spatium inter primum & secundum sulcum partim candicantis erat coloris, partim subrubri; reliquum etiam rostrum subrubebat, cujus prona pars in mucronem nonnihil aduncum desinebat, ut supina in aliquantulùm simum, quo arctiùs claudi posset: linguam habebat rostri ferè longitudini respondentem, cartilaginosam, subflavam, mucronatam & quasi triangularem instar foliorum cyperi: ejus pedes in extremo ferè corpore siti, plani, tribus dumtaxat digitis membranâ simul connexis constantes, sine calcari, coloris ex flavo rubescentis; unguibus nigris: interior digitus in utroque pede tres habebat articulationes, medius quatuor, tertius qui exterior, quinque Capta fuerat haec avis circa Farrensem insulam, ut adscribebat Hoierus; eam ob causas Anas Farrensis nuncupari posset: sed quum illi similes antè fuerint observatae ad fretum Nassovicum vulgo Weygatz dictum, ab iis qui in Nova Zembla fuerant, non immeritò Anatis Arcticae appellationem obtinere posset.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
