Latin
106.1 to 106.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 106.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ea qua Arabicae &Aegyptiacae rusticae utuntur faciem tegendi ratio, omnium est inelegantissima: nam xylinam telam nigri vel alterius coloris ante oculos &faciem propendentem, atque in cuspidem versus mentum desinentem ponunt, quemadmodum nostrae nobiles mulieres utuntur sua barbuta appellata: ut autem per hanc telam prospicere queant, bina foramina ex oculorum adverso faciunt, sicque instructae, iis similes videntur, qui die Veneris ante Pascha Romae &Avenioni sese flagellant. At in amplioribus urbibus, Turcicarum mulierum morem sequuntur, quae exiguum quoddam velum ex caudae equinae pilis contextum ante faciem gestant: splendidiores verò, tenuissimam lineam telam. Itaque si quis earum vestimenta singulatim describere vellet; non minus susciperet negotii, quàm qui pictura omnes omnium quae in Gallia, Italia &Germania sunt mulierum habitus, exprimere cuperet. Nam ut in eadem provincia animadverteret ornatum capitis plurimum inter se differre, atque vicinarum ornatui planè dissimilem esse: sic etiam Aegyptiacae mulieres ornatu à Turcicis plurimum differunt. In Aegypto (quemadmodum neque apud Turcas, neque Graecos) mulierum aut virorum vestes concidere consuetudo non est. Nullus praeterea est praescriptus ordo, quo homines diversae religionis dignosci queant ex vestium coloris varietate; nam ut diximus, in solo pileo consistit. Christiani variis coloribus distinctum gestant, nunc caeruleo, nunc rubro: Iudaei luteum ferunt: nam solis Turcis albo aut viridi uti conceditur, viridi quidem, his qui ex Mahumetis sanguine prognatos se jactitant. Capitis porrò ornamentum quo Aegyptiacae mulieres utuntur, consideratione dignum: vetustum enim est, quale in variis numis expressum conspicitur. Auctores turritum capitis ornamentum, aut turritam coronam, seu vittam turritam nuncuparunt, quasi dicas capitis ornamentum in turris formam sublevatum. Harum aliae sandalia gestant editiore solea, aliae cothurnos ferrato calcaneo, Turcicarum mulierum more. Cùm autem talis capitis ornatus vetustatem adeò resipiat, ad eum diligentiùs observandum nos commovit, praesertim cùm Latini poëtae ejus meminerint. Ceterùm ut faciliùs demonstraremus quomodo amictae incedant, earum icones hîc exhibere voluimus, Turcicarum amictum postea exhibituri. Illo ipso die Cairum profecti sumus, quò peregrino equiti ingredi non licet, nisi illustri viro &Satrapae, aut cuipiam ex ejus comitatu: at incolis sive peregrinis, asinis insidere indecorum non est.