Latin
CAPVT XXXV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 107
Unproofread scanNot analysed yet
Sub noctem conspicitur exiguus quidam lacertus secundum muros reptans, &muscas captans; Graeci vulgari lingua Samiamitos, Itali Tarentola appellant, veteribus Chalcidica lacerta dicta fuit. Quoniam verò recentiores hoc nomen Tarantola cum Phalangio confundunt, nec vocabulum Italicum Tarentola sive Terantula vetustum est, sed à terrae denominatione desumptum videtur: longa oratione opus esset ad explicandum exiguum illum lacertum Chalcidicum, de quo alio loco pluribus agemus. Plerisque accidit, ut de exterae regionis rebus scribentes, primos earum inventores sese existiment: attamen si veteres auctores legant, apud illos eadem ferè, his quae observarunt, inveniant. Idem nobis contigit: nam cùm nostrûm singuli noctu inter dormiendum à culicibus ita afflicti fuissemus, ut postridie exanthematis laborare videremur, id adnotaveramus, atque etiam adjeceramus, noctu tegendam esse faciem dormiendo sub tentoriis, aut in summis aedibus sub dio. Legentes tamen postea Herodotum, eum similia scripsisse deprehendimus. Aegyptii, inquit, noctu suis retibus tentoriorum vice utuntur, ob culicum metum, quae illis interdiu usui sunt ad capiendos pisces. Aegyptii coria parantes, Quercus corticibus, ut Galli, non utuntur; neque Esculi calycibus, ut Asiatici; neque Lentisci, Terebinthi &Rhois foliis, ut Graeci; sed arboris Acaciae siliquis, quarum ingentes culei pleni in Cairo venales reperiuntur: sic herba Kali sive Anthillis tingendi vicem illis praestat. Cùm istîc essemus, plurima aromata diligenter requisivimus, quorum veteres Auctores meminere, atque comperimus multa illîc in usu esse, quae mercatores ad nos non advehunt, veluti Nitrum, Acacia, Calamus odoratus, Amomum, Costus, Ben album, &pleraque alia similia. (airi aedificia &horti: turris Nili incrementum designans, ex qua eius anni fertilitas cognoscitur.