# Exoticorum libri decem 107.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 107.1 to 107.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/107.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/107.1

In simili exercitio quatuor horarum spatio perseverant tantâ dexteritate, ut nullus alteri sit impedimento, donec aquam, quae in scaphis, piscibus repleverint: postea soluto vinculo, quo guttur adstrictum fuerat ne pisces in alvum transmitterent, dimittuntur ut pisces venentur quibus ipsimet vescantur; sunt enim famelici, quia die piscationem praecedente, illis cibus solitus non datur, ut ad piscationem tanto fiant alacriores. Vbi verò aliquanto tempore in aqua versati sunt piscibus vescentes, denuò ex aqua retrahiuntur, &, in suas caveas illati, domum transferuntur. Tertio quoque die istud exercitium repetitur, totis illis mensibus, quibus piscatio peragenda est: adeò autem ad simile exercitium proni sunt isti corvi, ut toto anno in eo perseverare cuperent. Ceterùm marinus ille corvus quandam affinitatem habere videtur cum ea ave, cujus meminit Aelianus lib. XVI. de Animalibus cap. IV. his verbis: Avem κήλαν in India nasci Κήλα avn. accepi magnitudine triplo majorem Otide, ore permagno, & longis cruribus, ingluvie etiam maxima; absonum quiddam sonare, ejusque summas alas pallidas, ceteras verò pennas cineraceas esse. Vel cum illa ave quae ab Oviedo cap. XXXVIII. Summarij Indiae Occidentalis & cap. VI Alcatraz lib. XIV. Historiae Generalis & Naturalis Alcatraz appellatur & describitur. Eam verò O viedi. Onocrotalum esse censeo, quia illam similem esse dicit ei quam aliquando Bruxellae conOnocrotals. Vogel hayspexerit in Caroli V. Caesaris aula, vulgari nomine istic Voghel hayne appellatam. Hujus ne. effigies marmorea etiamnum spectatur Bruxellae ante Principis palatium. Verum quidem est Onocrotali plumas cineracei esse coloris, quum illius, cujus Goncales de Mendoca mentionem facit, ex ipsa corvi appellatione; nigrum esse debere, conjecturam facere liceat, qualis est cujus iconem damus, praeter colli anteriorem sive supinam partem Lectorem porrò ne pigeat consulere tam Aeliani quàm Oviedi loca à me producta, tum etiam quae Gesnerus lib. 111. Histor. de Avibus, de Onocrotalo scribit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
