# Exoticorum libri decem 108-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/108-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/108-2

CAPVT XXXVII. AIRI urbs in longitudinem magis protensa est, quàm in latitudinem laxa, solique viri (ut in universo Turcae dominio) mercimonia exercent. Feminae, earum O filiae, & infantes rarissimè in publicum prodeunt. Atque arbitramur urbem longè magis populosam apparituram si populi fex per urbem excurrendi consuetudinem haberet, feminaeque necessaria emerent & venderent, ut apud nos ferè consuetudo: adeò tamen frequens non est, ut vulgò fertur. Triangulari est forma: nam arx (quae in colle sita, supremam urbis partem occupat) unum angulum constituit. Itaque qui ab arce egressus secundum moenia ad meridiem descenderet, in alterum urbis angulum perveniret: inde autem versus Septentrionem progressus, in alium, qui tertius est, angulum pertingeret: inde porrò ad arcem conscendens, urbis circuitum absolveret in A Graeci formam. Totidem zed Totidem ferè sunt extra moeniorum ambitum aedificia, quot in ipso ambitus unde plurimi hallucinati sunt, urbem moenibus minimè cinctam esse existimantes.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
