# Exoticorum libri decem 11-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/11-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/11-4

provincia purior ea est, quàm in alia. Et quia accentus in omnibus non conveniunt, pueros Perae Constantinopolitanae urbi contiguae incolas saepiùs audire meminimus advenarum idioma ridentes: imò ipsi etiam viri sese mutuò rident, quemadmodum Galli Picardicam linguam, aut aliam quae pura Gallica non sit, imitantes. Hominum Graecanico modo viventium ritus generaliter descripturi, opifices & rusticos à nobilibus & civibus sejungere voluimus. Nam qui opulentiores sunt, & qui auctoritatis titulo delectantur, vestibus utuntur consuetudini ipsius Principis respondentibus: Qui Venetis subsunt, Venetorum vestiuntur more: qui Turcae, Turcicis similes vestes gestant. At vulgus utriusque partis, sive insulas, sive continentem incolens, antiquitatis nonnihil retinet: nam promissam plerumque gestat comam, anterioremque capitis fronti imminentis partem tondere solet, duplicatoque & crasso pileo utitur. Insulani easdem ferè in religione observant ceremonias, praesertim Cyprii, Rhodii, Lemnii, Chii, Imbrosii, Thasii, Pathmii, Coi, Lesbii, Corcyrenses, Zacynthii, Naxii, Cretenses, & alii qui Christianam fidem retinent, tametsi sub Turcae dominio degant, quemadmodum & reliqui continentis Europae & Asiae incolae. Omnes generaliter paucâ supellectile, uti Turcae, contenti sunt, nec supra plumeos lectos cubant: sed culcitras sive centones lanâ aut panni tonsurâ suffultos substernere solent. Odiosum omnes censent vinum aquâ diluere: & etiamnum poculis sese invitant; praesertim Cretenses.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
