Latin
CAPVT XXXIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXIX. N quodam pago spectatum ivimus hortum Balsami fruticibus consitum, qui à Cairo longiùs haud abest, quàm Lendit à Lutetia. Quoniam porrò Balsami planta admoIdum celebris, preciosa, raraque est; hîc scribere libuit, quidquid ad ejus historiam pertinere arbitrati sumus. Quosdam esse scimus, qui Matereae Balsamum ex Iudaea delatum esse putent: rem autem haud ita sese habere, postea demonstrabimus. In magno quodam horto sunt, sed angusto loco muris conclusae, quos exstructos fuisse aiunt postquam Turca Aegyptum Sultano ademit: Bacham autem à Turcarum Imperatore huic regioni praefectum, ea arbusta digna existimasse quae peculiari loco concluderentur. Cùm istîc essemus, novem aut decem duntaxat frutices ejus inerant, qui nullum liquorem praebebant. Inter notas à veteribus proditas, quibus Balsamum dignosci possit, una est, ut perpetuò vireat: illud tamen in Materea, apud Cairum, pauca admodum folia Septembri mense habebat: quod nobis insolens visum est. Nam reliquae arbores quae hieme virere solent, folia solùm novo vere abiiciunt, cùm videlicet nova germina produxerunt: solentque autumno magis virere, quàm novo vere. At reliquae quae folia abiiciunt, id sub hiemem facere solent, ut aestate, nova adquirant. Ideoque nobis praeter naturam videbatur, Balsamum aestate folia abiicere, ut hieme, nova germina produceret: nam observabamus, quotquot haberet folia, recèns nata esse. Ejus justam magnitudinem tradere nequimus; nam omnes ejus frutices singularem stipitem habebant pedis longitudine &pollicari crassitudine, tenuibus ramulis praeditum, quos rara folia obsidebant. Ubicunque autem nascantur, duorum aut trium cubitorum altitudinem non superant; &pedalem altitudinem adepti, in multos graciles ramulos anserinae pennae caule haud crassiores finduntur. Balsami frutices Matereae jam recens putati fuerant, sic ut soli stipites superessent, qui ramulorum rudimenta producebant. Ejusdem enim est Balsamum cum vite naturae, quam singulis annis putare necesse est, alioqui degenerat. Nova illa Balsami germina subrubente cortice erant tecta, foliáque viridia habebant, lentiscinorum foliorum modo formata, hoc est, utrinque in nervo nata, ut in rosarum, fraxini, juglandis foliis videre est; ciceris tamen foliorum magnitudinem non excedebant; sicque constructa erat eorum series, ut postremum foliolum extimam alam occupans, imparem numerum efficeret: nam totius alae foliolis numeratis, terna, quina, aut septena inveniuntur, septenarium certè numerum superare vix animadvertimus: extremum autem foliolum reliquis majus est; facto etenim ab illo progressu, reliqua sensim minutiora fiunt, uti in Rutae foliis. Plinius in ejus historiâ Theophrastum per omnia sequutus est, quemadmodum etiam Dioscorides, ejusque vestigiis insistentes, Balsami folia Rutae foliis comparârunt: quod veritati consonum esse deprehendimus. Quia autem primùm in Materea illud exactè non observaveramus, denuò spectatum ivimus; ejusque ramulum nacti, ipsum atque folia degustavimus, quae facultatis nonnihil adstrictoriae esse comperimus, pinguisque aliquantulum saporis &aromatici: ramulorum autem cortex his odoratior est. Gemino cortice praediti sunt ramuli, extimo foris subrubente, qui ut membrana intimum viridem operit.