# Exoticorum libri decem 110.1-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 110.1 to 110.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/110.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/110.1

HABEBAT porrò id animal pedis unius & quatuor unciarum longitudinem; corporis verò ambitus erat quatuordecim unciarum, binis videlicet minor longitudine: ejus tegmen durum & testaceum, fuliginosi coloris, quem fortè vetustate & manuum tractatione contraxerat, quodammodo tessellatum, à collo ad medium corpus quasi orbiculatae figurae tessellis variè pictis distinctum, medio autem corpore, ternis ordinibus quadrangularum tessellarum variè etiam pictarum insignitum, postrema tegminis pars similibus orbibus distincta erat, qualibus pars anterior: totum etiam caput ad nares usque similibus testis tectum: aures patentiores, nec adeò mucronatas habebat, ut illud quod in scholio ad Monardem exhibitum: cauda brevis erat, duobus digiti humani extremis articulis non major, tota etiam orbiculatis tessellis tecta: ventrem nullâ crustâ tectum fuisse, sed villis dumtaxat obsitum, pictura repraesentabat, quemadmodum etiam crurum posteriorem partem, atque guttur, & nates: posteriores pedes ternis digitis & calcari praeditos fuisse pictura fidem faciebat, anteriores verò dumtaxat binis & calcari, nisi à pictore fuerint praetermissi: penem satis longum & exertum habebat. Ceterùm istam varietatem oriri arbitror è Provinciarum, in quibus hoc animal vivit, diversitate: è variis enim regionibus adferri certum est. Qui de hoc animali scripserint, Consalvum Ferdinandum Oviedum primum fuisse comperio: reliqui enim qui aliquid de illo tradiderunt, ab ipso desumpsisse videntur. Is igitur cap. XXII. sui Summarii Bardato appellat, hoc est, panopliâ, sive integrâ armaturâ tectum, & κατάτρακτον, his verbis quae ex Italico sermone Latina faciebam. Κα τάφρακτς, sive undique armis munitus, vel, ut Italicum exemplar habet, Bardato, animal est aspectu admirabile, valdè diversum ab iis quae aut in Hispania, aut in aliis Europae regionibus conspiciuntur. Quadrupes est animal, totumque corpus cum cauda corio tectum habet simili cortici Lacerti, de quo infrà sumus dicturi Crocodilum Americanum intelligit) coloris inter album & cineraceum mixti, ad album tamen magis accedentis. Ejusdem verò est formae cum equo undique armis munito; caniculae autem vulgaris magnitudine: non est animal noxium; domiciliumque habet in terrenis tumulis, pedibusque, terram egerendo, sua latibula fodit cuniculorum instar. Capiuntur haec animalia vel retibus, vel balistis petita occiduntur, magna autem ex parte sementis tempore, quando stipulae aduruntur, aut agri coluntur ut gramen producant in boum & animantium pabulum.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
