Latin
110.4 to 110.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 110.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquoties me hoc animali vesci contigit, ac sanè melioris saporis quàm hoedos, &salubrem cibum esse comperiebam. Ceterùm si haec animalia in iis Provinciis conspecta fuissent, in quibus equos undique armaturâ muniendi consuetudo originem sumpsit, ex hujus animalis aspectu exemplar desumptum opinari quis posset. Haec Oviedus. Licet porrò hujus animalis saporem adeò commendet Oviedus, Iosephus tamen à Costa Historiae Natural. &Moral. Indiae Occidentalis lib. IV. cap. XXXVIII. non est ejus opinionis, longeque Yvanae carnem praefert, animalis de quo proximè sequente quarto capite agemus. Ignauus, sive per ἀντίφρασιν, Agilis. CAP. XVI. RBIS Amstelredamensis quendam civem, cui nomen Rutgero loannis F. in suo museo variis conchyliorum generibus ac aliis peregrinis rebus benè instructo, inter alia exotica habere intelligebam resiccatum quoddam animalculum quadrupes admirabile, quod quum valdè rarum esset in hisce regionibus, locum habere volebam in meis Exoticorum libris. Eam ob causam, ornatissimum &humanissimum virum Theodoricum Clementis F. Coornhart, ejusdem urbis civem, orabam ut illud vivis coloribus depingendum curaret, atque ejus magnitudinem mihi significaret; quod, pro ea quae mihi cum illo est amicitia, lubens fecit: nam honestissimus juvenis Volcardus ejus F. exprimebat, &ipse picturam, additâ magnitudinis animalis partiumque ejus designatione, &aliarum quarundam notarum significatione, ad me mittebat; è quibus qualemcumque hujus animalis historiam concinnare possem: iconem autem ad picturae exemplar in lignea tabella exprimendam curabam, quae adponeretur. ERAT LIB.