# Exoticorum libri decem 111.1-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 111.1 to 111.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/111.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/111.1

EXOTICORVM ERAT porrò hoc animalculum (quantum ex notis ad me missis colligere poteram) pedem & septem uncias longum: ejus ambitus, quia exenteratum, & siccitate contractum erat, longitudinis proportioni non respondebat: nam si, qui mittebat, veram ejus crassitudinem adnotaverat, ea sex uncias non superabat: caput autem ferè binas uncias erat latum, paullò minùs longum, collum non adeò crassum ut pictura refert, quia oblongioribus densisqu. pilis, quemadmodum & totum corpus, tectum erat, nullamque caudam habere demonstrabat pictura; atque etiam cauda carere ab iis qui illud viderant, postea intelligebam: pilorum color ex fusco quodammodo spadiceus, sive potiùs qualis ferè in crassiore illa lanugine magnas & crassas Indicas nuces tegente conspicitur: crura habebat brevia, tres uncias dumtaxat longa, hirsuta, pedes tribus longis praeacutisque unguibus praeditos, iisque contiguis, quorum medius aliis longior, ut ad scandendum quàm ad gradiendum magis apti viderentur. Haec sunt quae tum ex pictura, tum ex notis ad me missis observare mihi licuit, pleniorem & exactiorem historiam daturo, si ipsum animal conspicere & observare potuissem. Ceterùm inter eos qui de Americae provinciis scripserunt, paucos hujus animalis mentionem facere comperio, uno Consalvo Ferdinando Oviedo excepto, qui sanè cap. XXIII. Summarij Indiae Occidentalis, luculentam ejus historiam tradit: eam quia hujus animalis naturam & mores graphicè depictos continet, hîc in lectoris gratiam adiicere volui. Perrillo ligero, inquit (Hispanica enim lingua scripta est ea Historia, ego sic Latina red Perrillo ligedebam) sive Canicula agilis, animal est omnium quae viderim ignavissimum; nam adeò ro. lentè movetur, ut, ad conficiendum iter longum dumtaxat quinquaginta passus, integro die illi opus sit. Primi qui illud conspexerunt Christiani, in memoriam revocantes, Aethiopem in Hispania loannem album appellari solitum, per ἀντίφρασιν videlicet, ut oppositum intelligeretur; sic istud animal reperientes, & ejus naturam considerantes, nomen illi indiderunt ejus naturae prorsus contrarium, agile appellantes, quum adeò tardum & ignavum esset. Est verò hoc animal ex eorum numero quae in Continente maximè admirabilia sunt, propter dissimilitudinem quam habet cum reliquis animalibus: binos palmos longum est, uuum plenam magnitudinem adquisivit, aut paullò majus; crassitudo ferè longitudini respondet.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
