Latin
111.6 to 111.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 111.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quatuor exiles pedes habet, eosque quatuor unguibus praeditos avium instar, iis tamen simul connexis, &minimè aptis ad corpus sustinendum: nam propter pedum exilitatem &corporis gravitatem, ventrem quasi rependo per terram trahit; collum in sublime elatum &surrectum gestat, prorsus aequale ad supremum usque fastigium, pistilli instar, in quo facies sita, orbiculata, non valdè dissimilis noctuae, ipsis pilis circulum formantibus, paullò tamen longior quàm lata: parvos habet oculos &rotundos, nares simiae instar, os valdè exiguum: collum nunc in hanc, modò in illam partem torquet, tamquam attonitum. Summum horum animalium desiderium esse videtur, ut vel arbores, vel palos conscendere queant; ideò magna ex parte in arboribus, vel etiam in altissimis earum ramis conspiciuntur, quas longis unguibus apprehendentes, lentè conscendunt: cauda caret, pilosque habet ex albo cineraceos, ut taxus ferè. Ejus vox à reliquorum animalium voce valdè differt, quia canendo sex voces per intervalla dumtaxat profert, unam altiore tono quàm alteram, semper diminuendo, videlicet, ut prima sit altioris toni quàm reliquae, deinde aliae sensim descendendo minuantur: nam quemadmodum si quis canat, la, sol, Ignavi tanfa, mi, re, ut, sic hoc animal simili tono pronunciat, ha, ha, ha, ha, ha, ha. Et, sicut capite iude Bardato dicebam; si id animal conspectum fuisset in illis regionibus, in quibus equos armaturâ muniendi consuetudo originem habuit, ab eo animali exemplum desumptum fuisse videretur: sic primus musices inventor, ejus initia ab hujus animalis cantu formasse dici posset, potiùs quàm ab ulla alia causa: nam hoc animal per sex has voces nos idem docet, quod per la, sol, fa, mi, re, ut, intelligere licet. Sed ut ad ejus historiam revertamur, nocte dumtaxat hoc animal cantat, per modica intervalla sex illas voces repetendo; interdiu nunquam cantare auditur: eam ob causam, &propter illius exiguos oculos, nocturnum animal esse arbitror, ac obscuritate &tenebris delectari.