# Exoticorum libri decem 112.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 112.1 to 112.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/112.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/112.1

In aedes transtatum, naturali suâ tarditate movetur, nec acclamatione ullâ, aut impulsione, gradum accelerat. Alui aliquando domi hoc animal, & quantum ego, vel alij qui etiam aluerunt, observare potuimus, numquam ullâ re vesci deprehendimus, sed ex aëre vivere aestimavimus, quia caput & os ad eam partem semper obvertere conspiciebamus, unde ventus spirabat, potiùs quàm ad aliam, ex quo apparebat aërem illi valdè gratum esse: noxium animal non est, neque mordet, imò nec etiam mordere potest, propter oris angustiam: verùm adeò foedum aut ignavum animal videre non memini. Arborem nactus quam conscendere queat, etiam in altissimos ejus, ut dixi, ramos evadit, in quibus octo, decem, vel viginti dies haerebit; nec sciri potest quâ re vescatur. Hactenus Oviedus. Iosephus à Costa lib. IV. Natural. & Moral. Histor. Ind. Occidental. cap. XXXVIII. hujus animalis etiam mentionem facit, & formicis vesci tradit: tres autem dumtaxat ungues in singulis pedibus illi tribuit, ut illud habebat cujus iconem exhibemus, tametsi Oviedi descriptioni per omnia non respondeat, quod vetustati resiccati animalis tribuo, quae nativam ejus faciem & formam corruperat. Verumtamen considerandum, an hic Ignavus, animal illud sit, de quo agunt Andreas Thevetus cap. LII. Singularium Franciae Antarcticae, & loannes Lerius cap. X. Historiae Americanae, quodque ille Hau sive Hanthi appellat, Lerius verò Hay: uterque enim illi tribuit simiae faciem, cutem hispidam & villosam, crura hirsuta, ternos in singulis pedibus oblongos & acutos ungues; plerumque in arboribus versari, captum autem sine difficultate cicurari & domesticum fieri; à nemine conspectum quidpiam edere, ea de causa à plerisque ex aëre vivere existimari: neuter tamen tantâ ignaviâ praeditum esse dicit, aut caudâ carere, sed brevem caudam habere, uterque scribit. Lector ea quae apud dictos Auctores extant, cum his quae ex Oviedo protuli, conferre poterit. Γαλὴ Λιβυκὴ, Mustela Africana. CAP. XVII. N ea epistola, quam cap. xV. dicebam lacobum Plateau ad me scribere mense Novenibri, fiebat etiam mentio animalculi cujusdam, quod à nautis Rotomagensibus è BarIbaria, ut ferebant, allatum ab amico dono acceperat: illius, quòd elegans & valdè peregrinum ipsi videretur, nec unquam mihi conspectum arbitraretur, picturam nativis coloribus expressam cum Tatou suprà descripti effigie ad me mittebat, additis paucis notis quae ad ejus historiam facerent: meo tamen rogatu, Iunio subsequente, Ourissa aviculae picturam mittens, plures notas addebat, è quibus, & ipsius animalculi picturâ, hanc descriptionem concinnabam; iconem verò, qualis hîc adposita, delineandam & sculpendam curabam in benevoli Lectoris gratiam.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
