# Exoticorum libri decem 112

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/112

Mala insana, nobis Poma amoris dicta, magnâ frequentiâ in arenosis agris sponte proveniunt, duorum aut trium generum, alba, rubra, Theophrastus nostro judicio* Malinathalam nominat: nam de oblonga & rotunda. Aegypti plantis scribens, ait, Locis autem arenosis, haud procul à fluvio, nascitur terrenum, quod Malinathalam appellant. Omnibus ferè mensis adponuntur, aut sub cineribus cocta, aut clixa, aut frixa. In hoc Matereae horto demonstratus est nobis locus in quo Christus cum virgine Matre diu habitarunt cùm in Aegyptum venissent, ex Iudaea Herodis metu profugi: & fenestra, in qua D. Virginem reposuisse ut quiesceret ferunt. Est etiam fons Balsami hortum irrigans, in quo D. Virgo Christum saepiùs lavasse, atque ejus fascias panuosque eluisse creditur. Certissimum est Obeliscos excisos, ut Regum Aegypti tumulis imponerentur, veluti Pyramides atque magni Colossi. Obeliscus unus ingens est erectus in agro quodam paulo supra Mateream, longè major & crassior his quos Alexandria habet, aut illo qui Constantinopoli in Hippodromo est. Eo conspecto, versus Cairum regressi sumus, ad dextram declinantes, ut alium hortum spectaremus, uno milliari à Cairo distantem, in quo amplum & laxum est atrium à Circassis exstructum cùm Sultanus Aegypto dominaretur. Haec structura, ampla & capax est, magnis lapidibus quadris strata, tectaque ad solem arcendum, tectum sustinentibus pilis. Nilus inundationis tempore proximè ad ejus parietes accedit. Ad hujus structurae Orientalem plagam, elegans hortulus est, in quo multae Cassiae arbores, Cypri sive Alcennae, Rosae, & lasminum flavum: ad Septentrionalem verò & Meridionalem, parvi gemini lacus ad aquam potabilem adservandam idonei. Universa haec structura superiore parte picturis ornata est. Ejus trabes & asseres ex Palma sunt. Postquam autem Aegyptus in Turcarum Imperatoris potestatem venit, sensim collabi coepit. Malinathalla. * Sed meo iudicio Bellonius fallitur: nam si Theophrasti locum, qui est lib. Plant. histor. cap. 10. totam. que Malinathalae historiam diligenter perpendae: eius Malinathalla quae Mespili magnitudine est, sinéeque semine & cortice, & folia Cypero similia habet, plurimum à Malo insano differre deprehendetur. Sed Bellonio fortè vocabulorum affinitas imposuit. Malinathalla porrò, quae & Anthaliam Plin. lib. XXI. cap. XV. multis notis convenire videtur cum Trasi, sive Dolceguini, quod cap. XIV. huim Lib. in Aegypto tosi scribit ipse Bellonius: Rauwolsius etiam Tripoli venalem in officinus proponi ex Aegypto delatam, ab incolis edi, & Habel assis sive altzis nuncupari scribit lib. 1. cap. IIII. sui Hodoeporici. Eius iconem hic subiecimus. Hac etiam planta frequens reperitur agro Valentino in Hispania, ubi luncia abellanada appellatur, & plurimus eim est usus. Errones illos quos vulgo Aegyptios appellamus, perinde in Aegypto inveniri atque in aliis regionibus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
