Latin
EXOTICORVM
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 113
Unproofread scanNot analysed yet
Omni cibo ipsi objecto indifferenter vesci intelligebam, praesertim verò pane delectari, ferox non esse, sed facilè cicurari &domesticum fieri, ut liberè, nullo vinculo adstrictum, quò vellet vagari permitti posset: nam sua sponte caveam repetere. Ipse lacobus, sibi relatum scribebat, in navi quâ advecta fuerant haec animalcula, adeò cicura evasisse, ut nautarum sinum &caligas subirent, nullamque noxam inferrent. Hujus animalculi meminisse videtur is, qui anno secundo supra millesimum &sexcentesimum, navigationis quam Batavi in Libyam instituerunt descriptionem vernaculo sermone evulgavit: nam tricesimo capite Partis secundae, in figura decimo numero insignita, ejus iconem, ni fallor, exprimit notatam littera L, tametsi nullam ejus descriptionem faciat, sed dumtaxat notet, Mustelae genus esse. Quum autem verisimile sit non è Barbaria Mediterraneo mari imminente, sed ex ea Africae parte quam Oceanus alluit, ad quam plerumque Galli navigant, haec animalia esse allata, idcirco γαλῆν λιβυκὴν Mustelam Africanam appellavi. Serpens peregrinus.