# Exoticorum libri decem 113-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/113-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/113-2

CAP. XVIII. NTE paucos annos redimebat ornatissimus vir Christianus Porretus, cujus aliquoties in hac Exoticorum historia fit mentio, Serpentis cujusdam elegantissimi pellem, cui similem quum antea non viderim, rem plerisque non ingratam me facturum existimabam, si illius qualemcumque descriptionem hîc subiicerem. Vig din ERAT porrò haec pellis novem pedes Romanos longa, medio autem corpore fermè pedem lata, sensim deinde versus caput & caudam in angustiorem formam sese contrahens, ut proximè caput, quod recissum fuerat, vix quatuor unciarum latitudinem superaret, uno autem pede supra extimam caudam, sex unciarum latitudinem haberet, extima verò cauda vix duarum. Tota autem pellis squamis erat tecta serie quadam dispositis, pronâ quidem parte minoribus, supinâ verò majoribus, quemadmodum in reliquis serpentibus observare licet, & illis sanè variorum colorum & elegantissimâ serie distinctorum: nam dorsum à capite ad extremam paenè caudam continuo ordine secundum longitudinem nigricantibus veluti clypeiformibus maculis erat ornatum, extrema verò cauda ovalis formae maculis etiam nigricantibus distincta: latera autem alterius formae nigricantibus maculis depicta erant, venustâ sanè specie; subfuscus autem quem contraxerat ex fumo, ut arbitror, color; valdè elegantiam deformabat: ipsa verò pellis satis spissa erat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
