# Exoticorum libri decem 113.1-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 113.1 to 113.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/113.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/113.1

CAPVT XLI. TVLLAM regionem in universo orbe immunem esse existimo ab erronibus illis turmatim incedentibus, quos falso nomine Aegyptios & Bohemos appellamus: nam in Materea & Cairo, atque secundum Nilum, in plurimis Nili pagis magnas istorum turmas invenimus, sub Palmis desidentes, qui non minus ab Aegyptiis quàm à nobis peregrini habentur. Quoniam autem ex Wallachia aut Bulgaria oriundi, Christiani sunt, atque plurimas linguas callent. Itali eos Singani appellant. Istorum uxoribus (privilegio à Turcis impetrato) sese prostituere publicè licet, cùm Christianis tum Turcis: aedesque habent in Pera, multis cubiculis instructas, quò quilibet liberè ingredi potest, sine ullo Turcici magistratus metu; ubi continuò duodenae ad minimum mulieres versantur. Hi errones per Graeciam, Aegyptum, & reliquum Turcarum dominium, ferrariam artem exercent; atque inter ipsos excellentes inveniuntur in eâ re artifices. Ipsimet suos carbones excoquunt; & eos (ut intelleximus) qui ex ericae stipitibus & radicibus parantur, ad ejusmodi opera omnium aptissimos esse censent; ferrum enim indurare creduntur. Cùm, aliquot diebus in Cairo consumptis, Pyramides spectatum ire constituissemus; rebus necessariis paratis, ex urbe per meridionalem portam egressi, cymbas invenimus quae trans Nilum nos vexerunt. Magno comitatu instituenda est ea profectio, alioqui spoliationis periculo non carct. Eam ob causam quidam Sangiac cum multis Spahi Domino de Fumet sese adjunxit, in ipsius, totiusque eius comitatus praesidium. Pyramidum observatio. CAPVT XLII. OMANORVM fabricae & antiqua opera (cum veniâ dictum sit) nihil accedunt ad Pyramidum splendorem & superbiam. Aegyptii mortuorum resurrectionem Texspectantes, corpora condire solebant, ut ad aeternitatem perdurarent, ea comburere nolentes, ut Latini; ignem etenim animal esse existimabant, quod omnia devorat & absumit, quodque iam satur, cum his quae devoravit, perit: neque terra obruere, ut Graeci, quòd, ne à vermibus absumerentur, metuerent. Itaque ad ista incommoda evitanda, olim corpora condiebant cedria & nitro (quae nunc nobis in usu sunt sub Mumiae appellatione) eaque condita, sepulcris condebant, sub ingentem aliquam lapidum molem; cuius rei causa, maximè sterilia loca deligebant. Pyramidum etiam locus valde desertus est, quatuor milliaribus à Cairo distans ultra Nilum, quem veli & remorum adminiculo sub ea insula quae Cairo opposita est, transivimus: sed neque satis fuit fluminis alveum semel transivisse, nam alterâ ripâ occupatâ longus agger nobis sequendus fuit, multas lapideas fornices, & quibusdam etiam locis ligneos ponticulos habens, qui nobis superandi fuerunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
