# Exoticorum libri decem 114.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 114.1 to 114.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/114.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/114.1

Locus in quo sitae, valde arenosus & sterilis est, cujus Plinius, Herodotum sequutus, in haec verba meminit: Arena latè pura circum, lentis magnitudine. Maxima Pyramis, procul aspicientibus minor secundâ esse videtur, quòd humiliore loco sita sit: sed si quis prope adsistat, sine comparatione multo major appâret. Ceterùm magis admirandae sunt, quàm Historici eas descripserunt. Amplissima, exstructa est gradibus foris prominentibus. Nos ejus basim dimensi sumus, quae quatuor angulorum paribus intervallis cùm sit, trecentos viginti quatuor passus habet in singula latera, paululum extensis cruribus, gradiendo singulos passus numerantes. A basi autem ad ipsius fastigium, supputatione facta, comperimus circiter ducentos quinquaginta gradus, quorum singuli altitudinem habent quinque solearum calcei novem pollicum longitudinis. In ejus fastigio cùm essemus, apertè Cairum ex adversa parte Nili situm, qua Arabiam desertam spectat, conspicere potuimus; ad Septentrionem verò conversi, universam Aegypti regionem veluti submersam, maris alicujus instar videbamus: inde porrò ad Meridiem obvertentes faciem, qua Africa est, arena sterilis nostris oculis duntaxat apparebat. Consideratâ autem Pyramidis parte quae Septentrionem spectat, eam comperimus magis corruptam reliquis partibus; quia nocturni roris & Nili humiditate ventis aquilonaribus agitatâ, plurimum absumitur, manentibus aliis (quae vel Orienti vel Meridiei objectae sunt, ab humore tamen non asperguntur) integris. Nam Aquilo in Aegypto humidus est, cùm in aliis regionibus desiccet. Et haec quidem de exteriore amplissimae primaeque Pyramidis parte. Nunc de interioribus partibus sermonem instituere volumus. Nos eam ingressi sumus per quadratum foramen, quod subire non licet nisi incurvato corpore: nam transversim fabricatum est, hoc est, ex alto in imum descendendo. Sine autem probabili ratione illud ita exstruxisse non videtur artifex: nam si obliquum fecisset, nullum in Pyramidis cavitatem lumen recipi potuisset. Singuli autem cereum accensum in manu habentes, in id foramen descendimus, (pluribus enim simul non licet) nam cùm ad imum pervenissemus, ut cavitatem ingrederemur, in ventrem procumbendum fuit, & serpentum more perreptandum; nec adhuc sine difficultate ingressi sumus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
