# Exoticorum libri decem 114.5-8

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 114.5 to 114.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/114.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/114.5

In ipsa Pyramide vacuum quendam locum invenimus: inde ad sinistram progressi, alium meatum pergulae quadrae satis affabrè excisae, per quem ad superiora ascensus est, quà vir erectus gradiri potest: nam satis laxus & altus est, magnis latisque & perpolitis splendentibusque lapidibus constratus, nullis tamen gradibus. Sed podia, quae utrinque exstant, manu apprehendenda sunt, quo faciliùs ascendi possit. Confectis igitur hac ratione quindecim aut sedecim passibus, pervenitur in elegans cubiculum quadrangulum, sex passus longum, & quatuor latum, quatuor verò vel sex orgyiis altum; in quo marmor nigrum solidum, in cistae formam excisum invenimus, duodecim pedes longum, quinque altum, & totidem latum, sine operculo. Sepulcrum Regis cujuspiam Aegyptii id fuisse certum est, in cujus gratiam Pyramidis illius moles exstructa fuit: sepulcrum autem istîc repositum fuisse ante Pyramidis substructionem, non dubium est. Inde regredientes & per spatiosum illum meatum descendentes, ad Septentrionem vergebamus. Egressi ad sinistram nos convertimus, ubi puteum invenimus, sed lapidibus nunc ferè plenum. Harum Pyramidum historia ab Herodoto, Diodoro, multisque aliis Graecis est prodita. Plinius verò inter Latinos scribit puteum admodum profundum esse; nihilque certius est, ex eo aquam haustam ad fabricam substruendam, & operas potandum: nam interior Pyramidis pars opere signino ex calce & arenâ constructa est; quod indicium est aquam opus fuisse. Cùm in primam cavitatem regressi, longiùs progrederemur, exiguam aliquam ejus partem ad sinistram reperimus confractam: nam alioqui solida est substructio. Istic vespertiliones erant à nostris, & ab iis quos antea in Cretensi Labyrintho conspexeramus, diversi: nostri etenim caudam alis longiorem non habent; at his oblonga est cauda instar murium, quatuor digitis alas superans longitudine. Pyramide tandem egressi, ad secundam nos contulimus. Amplissimam porrò hanc pyramidem primò descripsimus, quòd reliquas magnitudine & praestantia superet, eaque ipsa sit, quam omnes veteres auctores aspectu admirabilem esse scripserunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
