# Exoticorum libri decem 115-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PEREGRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/115-2

PEREGRI: dibzy G Google PEREGRINVS erat hic Lacertus, quem exenteratum & suffarcinatum in suo museo repositum cum variis aliis exoticis habebat, qui iconem mittebat. Vnde verò nactus esset, aut qua in Provincia repertus, non adscribebat: filum tamen, quo ejus longitudinem à capite ad extremam caudam dimensus erat, adjunxerat, quod reperiebam trium pedum esse; illud verò quo ejus ambitum, novem unciarum: collum crassum habuisse, ex pictura conjecturam faciebam, caput breve, rostrum longum & angustum, oris rictum non amplum, mandibulam inferiorem longiorem superiore, utramque parvis, acutis tamen dentibus armatam: caudam sensim in longum mucronem desinentem: quatuor crura reliquorum lacertorum instar, quorum singuli pedes tribus digitis antrorsum spectantibus erant praediti; & breve calcar posteriorem pedis partem, sive calcaneum occupabat: anteriorum quidem pedum digitos breviores fuisse & aequalis longitudinis, posteriorum verò longiores, & illorum medium longissimum, omnes autem acutis unguibus munitos; pronam similiter totius corporis, capitisque & caudae, atque etiam crurum partem habuisse cutem parvis squamis tectam, nigroque colore tinctam, per quem plurimae dispersae fuissent albicantes maculae: supinam verò subalbidi coloris, latioribus majoribusque squamis constantem.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
