Latin
CAPVT XLIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 116-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLV. RAETER superiores tres, plurimas alias minores hinc inde per arenosam illam Africae solitudinem sparsas vidimus: quarum pleraeque etiam paruae &rudioris operis, tum varii generis sepulchra, ad corporum cedriâ &nitro conditorum sepulturas in Aegypto destinata, quemadmodum bitumine in Iudaea. Historici prodiderunt, Aegyptios pro facultatum ratione sepulchra sibi condidisse. Opulentiores aliquod opus magnificentius &praestantius fabricari curabant, ut Obeliscos, Colossos, Pyramides: mediocris fortunae homines, alia mediocria opera: neminem autem adeò tenuis fortunae fuisse, qui non aliquot lapides in cumulum congestos pro sepulchro habuerit. Locus in quo sunt sepulchra exstructa, adeò incommodus &desertus est, ut nemo istic habitare aut quidquam serere possit. Inde Plato occasionem sumsit, leges sanciendi, ut sterilia loca, defunctorum sepulturae dicarentur: quod &Graeci &Turcae nunc etiam observant, Arabum imitatio ne: nam mortuos sepeliunt salebrosis locis, ad colles aliquos alioqui naturâ steriles. Quia autem Sphinx, sive Androsphinx, cujus veteres tam frequenter meminerunt, integra adhuc est in arenoso illo campo cum Pyramidibus; facere non potuimus quin hoc loco de eâ nonnihil ageremus. Ingens Colossus ab Herodoto Androsphinx nuncupatus, &à Plinio Sphinx, ante Pyramides excisus.