# Exoticorum libri decem 116-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT XLVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/116-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/116-3

CAPVT XLVI. ILIGENS consideratio ingentis saxei capitis Nili alveo vicini, paululum infra amplissimam Pyramidem, occasionem dedit ut Aegyptia opera admiraremur. Ut autem Plinius modum excessit in Pyramidum mensurâ; sic aequior fuit in describendo Sphingis Colosso ad amplissimae pyramidis dextram sito, qua Orientem spectat. Nos in Sphingum descriptione diutiùs immorari nolumus: nam quaecunque de hoc animali picta & scripta sunt ab Aethiopibus & ab AEgyptiis, merae revera sunt fabulae. Sed Diodorus ipse cùm eas describeret, nihil aliud adferre potuit, nisi picturis, quibus expressae sunt, similes esse, paulo tamen pinguiores, atque miti natura praeditas. Haec Diodorus, qui Sphinges ex earum picturâ nos dignoscere cupit, uti Herodotus Phoenicem. Iam verò Sphingum & Phoenicis picturas à vetustissimis temporibus exhiberi solitas certum est: quandoquidem eorum tempore ex picturis agnoscebantur. Sphinges itaque ex picturis cognoscere volentes, diligenter quibuscunque exstant vel caesae vel sculptae locis, observavimus quaenam earum esset forma. Sed cùm in diversis sculpturis, & veteribus numis adeò variò expressas deprehenderimus, ut ex denis aut duodenis vetustis quae Romae sunt, cùm in Capitolio ex marmore Basalte, sive AEthiopico lapide sculptae, tum in peristylio Pontificii Palatii horto Belveder, ex Thebaico lapide, uti sunt Obelisci; nulla sit quae cum altera conveniat; quaeque in Augusti & Hadriani numis expressae sunt, à sculptis differant: libertatem nobis concessam arbitramur statuendi, meram esse fabulam quidquid de iis scriptum est, ut postea demonstrabimus. Rex Franciscus, literarum restaurator, & omnis virtutis parens, binas satis obscuras fundi jussit, ad Romanarum imitationem, quas adhuc in Fontainebelleau Palatio cum aliis ejusdem Regis vetustatis monumentis videre licet: sed nec illae cum Augusti numis aliquam similitudinem habent. Imò nullam adhuc conspicere nobis licuit, cui notae à Plinio attributae conveniant. Nam aliae ubera in pectore habent, ut quae sub brachio magni illius Colossi marmorei Nilum exprimentis conspicitur, tùm in Hadriani numis, & quae Romae est in horto Belveder. Aliae in alvo, ut quae in Augusti numis expressae sunt. Aliae his omnino carent, ut quae Romae ex Basalte & Thebaico lapide sunt. Nunc porrò de AEgyptia Sphinge, quam Herodotus Androsphingem nominavit, cujusque Strabo, Plinius, & plerique alii Auctores meminerunt, dicemus. Plinius de Pyramidibus & hac Sphinge agens, ait: Ante has est Sphinx, vel magis miranda, quasi silvestre numen accolentium. Cùm tamen Sphingem nominat, caput immensae magnitudinis duntaxat intelligit, ut ex ipsiusmet verbis appâret: Est autem saxo naturali „ elaborata (inquit) & lubrica: Capitis monstri ambitus per frontem centum duos pedes „ colligit: longitudo pedum centum quadraginta trium est: altitudo à ventre ad summum „ apicem in capite, sexaginta duorum. Hoc saxum formae cubicae insidet, nihilque aliud est quàm ingens quaedam facies sculpta, Cairum spectans.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
