# Exoticorum libri decem 116

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, PEREGRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/116

Tvana, lacerti genus. CAPVT XXII. AMETSI Oviedus maximum hujus animalis corpus binorum palmorum cum semisse longitudinem superare neget, majora tamen videre memini, nisi corporis dumtaxat truncum sine capite & cauda (ut puto) intelligat. Variae autem magnitudinis est animal, pro aetatis ratione: etenim quinque aut sex videre mihi contigit diversae omnia magnitudinis, è quorum majoribus unum elegans & benè integrum habebat Cl. V. D. Petrus Pawius primarius Artis Medicae Professor in Academia Lugdunensi apud Batavos, mihique mutuo dabat, ut ejus historiam describere possem; & iconem in tabella exprimendam curarem, quae hic adponeretur. Xυκνεμικεαιι 5ig i ng iilia s luaia a aaaditunicidistiecuum uuq iii HABEBAT porrò ab extimo rostro sive ore ad extremam caudam (quae tamen non in tegra, sed mutila) trium pedum cum semisse longitudinem: corporis ambitus tredecim unciarum erat, tota cutis partim cineracei, partim fusci coloris, veluti squamis tecta, in dorso quidem, cruribus & caudae initio, majoribus, in ventre autem minoribus: caudam ab ejus initio ad dimidiam partem squamae serie quadam ambiebant, ut quarta quaeque series ex majoribus squamis constaret, deinde reliquae ad ejus extremum aequales essent & majoribus similes: à cervice ad extremam caudam, series planarum sed mucronatarum serrae instar spinarum, secundum dorsi longitudinem porrigebatur: caput tres uncias longum, & quibusdam squamis tectum, oris rictus binas: magnos oculos habebat (qui in icone non fideliter expressi, quemadmodum nec squamarum ordo & series toto corpore) & binas nares pronâ & fere extremâ capitis parte: singulae mandibulae utrimque singularem exiguorum dentium ordinem habebant, numero viginti sex aut viginti septem, paullò acutiorum in superna mandibula: ponè caput in utroque latere foramen habebat instar branchiarum in piscibus: sub mento palearia sive ingluviem ad pectus usque propendentem habebat: quatuor cruribus erat praeditum squamosos pedes habentibus, quorum bina anteriora breviora & minùs crassa erant posterioribus, & eorum pedes minores, quinos breviores digitos habentes, interiorem & exteriorem binis articulationibus constantem, duos illis proximos tribus, medium quatuor: omnium ungues breves & nigri erant: poste riora autem crura anterioribus longiora & crassiora, pedes etiam paullò majores, quino similiter digitos habentes, quorum interior brevior binisque dumtaxat articulis praeditus, illi proximus tribus, tertius quatuor, quartus, qui longissimus, quinque, postremus exterior, etiam quatuor, paris cum tertio longitudinis, omnium similiter ungues nigri, & longiores quàm in anterioribus pedibus: posteriorum etiam crurum singulae coxae, à poplitis parte genu proxima ad inguina usque, serie quadam veluti cotyledonum, numero viginti trium, erant insignitae, quo facilius, ut arbitror, arbores scandere posset.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
