# Exoticorum libri decem 117.1-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 117.1 to 117.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/117.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/117.1

Verumta men non omnia hujus generis animalia ejusmodi vestigia habent: nam è binis quae apud ornatissimum virum Christianum Porretum videbam, majus aequalis cum descripto erat longitudinis, in ejus tamen coxis posterioribus nulla cotyledonum vestigia extabant: at in minore, quod elegantissimi & veluti argentei erat coloris, vestigia quidem illa observabam, sed longè minora & pauciore numero, nempe quatuordecim in singulis interioribus posterioribus coxis: an verò eâ notâ mas à femina distinguatur, ignoro: in majore enim Porreti, cotyledonum vestigiis carente, ingluvies illa in gutture propendens non apparebat, minus autem eam habebat: quemadmodum & illa Yvanae pictura, quam lacobus Plateau mittebat, cujus longitudinem & crassitudinem ex filo quo animal à se adservatum dimensus erat, majoris, cujus historiam dedi, longitudini & crassitudini prorsus respondere comperiebam. Ceterùm inter Recentiores qui hujus animalis meminerunt (veteribus enim ignotum fusse arbitror) neminem legere memini, qui ejus exactiorem descriptionem dede rit quàm Consalvus Ferdinandus Oviedus. Is enim cap. 111. libri XIII. Historiae Generalis & Naturalis Indiae Occidentalis Yvanam describit his verbis, quae, Latinè red dita, sic habent. YVANA animal dubium est, & caróne sit, an piscis, incertum: nam & in fluminibus versatur, & arbores scandit. Eam ob causam dubius sum terrestriánc inter animalia, an inter aquatica reponere debeam. Serpentis autem genus est horribile aspectu, ei qui non agnoscat: pedes lacerti habet, caput etiam ejusdem formae, majus tamen: caudam quatuor aut quinque palmos longam, vel longiorem, aut breviorem, pro corporis ratione: majoris corpus binos palmos cum semisse longum est, palmum aut paullo ampliùs crassum: pauca ex hoc animalium genere eam magnitudinem superant: eorum autem quae infra eam magnitudinem, magna est varietas, sic ut parvis lacertis pares quidam reperiantur. Secundum dorsi longitudinem spinam habent dentatam & aculeis praeditam: dentes acutissimos, & guttur satis longum & amplum, à mento ad guttur usque propendens.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
