# Exoticorum libri decem 117.5-7

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 117.5 to 117.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/117.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/117.5

Nunc superest ut dicamus unde haec Sphinx suam originem apud Aegyptios habeat. Sole in Leonis & Virginis signis existente, Nilus Aegypti regionem irrigat: itaque Aegyptii suas opes significate volentes, monstrum sculpturâ expresserunt, anteriore parte virginis formam, posteriore leonis referens, Sphingemque appellârunt: & quoniam pro hominis arbitrio sculptae sunt; ideò earum forma adeò est varia. Certissimum autem est, ingentem hanc capitis molem, sepulchrum fuisse, uti & Pyramides & Obelisci: nam Plinius ait, Amasim Regem putant in ea conditum. Quoniam porrò funus conditum illud ipsum est quod falsò Mumiam vocamus, ejus conficiendi rationem hîc demonstrare volumus. * In huius Coloßi descriptione discrepat Villamontius à Bellonio: nam nonaginta duos pedes tribuit eius altitudini, non comprehensâ basi, seu columnâ qua sustinet; & sexaginta pedes craßitudini. Sed qui plura de hoc Colosso volet, consulat ipsius Bellonii libellum De admirabili operum antiquorum & rerum suspiciendarum praestantiâ. An porrò Sphinx & Satyrorum genus apud Plinium lib. 10. cap. 72. nostra Simia, & Cercopitheci sint? quos cibum in thesanros maxillarum condere ait? & vetus condiendorum sepeliendorumque Mumia, corporum in Aegypto ratio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
