# Exoticorum libri decem 118-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/118-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/118-4

CAP. XLVIII. GYPTIORVM Lyrae sive Violae vulgo dictae, singulis, aut ad summum binis fidibus sunt praeditae, quae ex singularibus equinae caudae pilis constant non contortis: sic ut Lyrae tum plectri fides similes sint. Cervix oblonga est, itaque divaricatis admodum digitis tactus sunt faciendi. Magas sive ponticulus hujus Lyrae, vel eorum testudinis, non sustinetur à Chely lignea, sive assere, ut in nostris, sed à piscis in Nilo capti pelle, qui Glanis nominatur, sub ligno adglutinata. Ipsa concava testa, pyxidis planae in morem formata est, quam oblongo ferro ex ipsa prominente humique innixo sustinent: eam enim humero non applicant. Simul accinebant voce pari sive consonante, quae delectationem adferebat: nam rhythmici erant numeri. Eodem die Cairum pervenimus, ubi multo tempore haesimus. Mercatores qui istic officinas instructas habent, è variis nationibus sunt, veluti Iudaei, Turcae, Graeci, & Arabes. Sed Iudaei majore ex parte Hispanica, Italica, Turcica, Graeca & Arabica lingua utuntur. Gyraffa, quam Arabes Zurnapa, Graeci & Latini Camelopardalin nominant. CAP. XLIX. B omni vetustate Satrapae & Principes viri beluas exterarum regionum sibi dono

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
