# Exoticorum libri decem 118-5

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/118-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/118-5

mitti delectati sunt. Hujusmodi plurimas in Cairo vidimus undique eò advectas: Ainter quas erat quam vulgo Zurnapa vocant, veteres Latini Camclopardalin appellârunt, nomine à Pardo & Camelo desumpto: Pardi enim variis maculis infecta est, oblongumque instar Cameli habet collum. Elegans est animal, & mitis admodum prae reliquis feris naturae, paenè instar ovis; Cervinum fermè caput habet, exceptâ magnitudine; exiguis obtusisque cornibus praeditum, sex digitos longis, & pilosis: longiora marem à femina distinguunt: alioqui uterque sexus magnas aures habet, bubulis ferè pares, bubulamque linguam & nigram, dentibus molaribus in superiore mandibula carens: collum oblongum, rectum, & gracile, jubam tenuem & in orbem inflexam, gracilia crura, anteriora oplonga, posteriora autem adeò brevia habens, ut quodammodo erecta stare videatur: zeo tur: pedes bubulis similes habent: cauda ad poplites promissa, orbiculata, pilis obsita, equinis triplo crassioribus: medio corpore gracili: moribusque Camelo perquam similibus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
