# Exoticorum libri decem 119.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 119.1 to 119.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/119.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/119.1

Cùm currit, anteriores pedes simul glomerat: prona iacet, collumque in pectore & femoribus tenet, Cameli instar. Stans gramen depasci nequit, nisi admodum divaricatis anterioribus cruribus; nec id sine summa difficultate. Itaque credendum est, eam in solitudinibus vesci duntaxat arborum foliis, cùm oblongum adeò habeat collum, ut capite ad dimidiae lanceae sive sarissae Germanicae altitudinem pertingere queat. Cùm autem ejus iconem ad vivum expressam nacti simus, illam hîc exhibere libuit. * Camelopardalis meminit etiam Strabo lib. 16. in haec verba: Camelopardalis nullam cum Pardali similitudinem habet: coloris enim varietate Hinnulo similima est, virgatis pilis distincto: posteriora etiam humiliora sunt anterioribus, ut à cauda sedere videatur ad Bovis altitudinem. Anteriora verò crura Cameli cruribus non sunt humiliora: collum rectum est, & in altum exurgit, verticem paulo sublimiorem Camelo habet: propter quam partium inconcinnitatem (ἀσυμμετρίαν) nec tantam celeritatem habere puto, quantam dixit Artemidorus, insuperabilem affirmans. At nec ferae quidem est, sed pecus; nullam enim feritatem prae se fert. Meminit & Plinius lib. 8. cap. 18. Slegans & parvus Africanus Bos, quem veteres Graeci Bubalum appellarunt. CAP. L. QVMMA voluptas est homini studioso, & rerum antiquarum scrutatori, cùm in peregrinum aliquod & rarum animal incidit, ut illud veteri nomine exprimere nôrit: Onam qui describere aliquam rem adgreditur non expressâ propriâ appellatione, nae is operam ludere videtur. Itaque cùm exiguum Africanum Bovem primùm conspiceremus quadrato & bene habito corpore & expolito; subitò nobis suspicio incidit, id animal esse quod veteres Graeci Bubalon nuncupârunt: animadvertendum tamen est ne vocabulorum affinitas nobis imponat, nec pro hoc animali vulgarem Buffalum intelligamus. Nos porrò in eo omnes Bubali notas reperimus: ex Asamiâ in Cairum devectus fuerat, licet in Africa etiam inveniantur. Iam aetate grandis, corpore minor Cervo, sed habitiore & majore quàm caprea, tam quadrato & bene formato corpore, ut oculis gratus esset ejus aspectus: nam ejus pili flaui, adeò splendentes & laeves erant, ut expoliti viderentur.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
