Latin
CAPVT V
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 12-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V. RIMARII tres Cretae montes vetera nomina immutârunt: nam qui olim Leuci Dvocati sunt, nunc de Madara, aliàs la Spachia appellantur: Ida jam Psiloriti dicitur: &Dicta nominatur Setbia, &quibusdam locis Lasti. Adeò celsi sunt, ut nix totâ hieme eos operiat: tametsi cupressi hinc inde inter saxa convallium nascantur. Hujus insulae ambitus quindecies centena &viginti passuum milia continet: &quoniam adeò frequentes in ea sunt montes, rara sunt campestria. Itaque multa sunt inculta loca, non minorem tamen censum adferentia dominis quàm fertile solum: quia pecudes uberes pastiones istic inveniunt. Istîc magnos greges alunt Sriphocheli, arietum &caprarum, qui illis ex caseis &lana singulis annis magnam pecuniae vim reddunt. Ex Idae montis summo vertice, mare insulae utrumque latus alluens facilè conspeximus.