# Exoticorum libri decem 12-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/12-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/12-4

CAPVT V. RIMARII tres Cretae montes vetera nomina immutârunt: nam qui olim Leuci Dvocati sunt, nunc de Madara, aliàs la Spachia appellantur: Ida jam Psiloriti dicitur: & Dicta nominatur Setbia, & quibusdam locis Lasti. Adeò celsi sunt, ut nix totâ hieme eos operiat: tametsi cupressi hinc inde inter saxa convallium nascantur. Hujus insulae ambitus quindecies centena & viginti passuum milia continet: & quoniam adeò frequentes in ea sunt montes, rara sunt campestria. Itaque multa sunt inculta loca, non minorem tamen censum adferentia dominis quàm fertile solum: quia pecudes uberes pastiones istic inveniunt. Istîc magnos greges alunt Sriphocheli, arietum & caprarum, qui illis ex caseis & lana singulis annis magnam pecuniae vim reddunt. Ex Idae montis summo vertice, mare insulae utrumque latus alluens facilè conspeximus.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
