# Exoticorum libri decem 120.1-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 120.1 to 120.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/120.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/120.1

Itaque facilè asserimus, Plinium & Solinum per Bubalum minimè Buffalum intellexisse. Quoniam autem Bubalum in Cairo ad vivum exprimi curavimus, ejus iconem Lectoris oculis subiicere voluimus. Cervi genus Platiceroti simile, olim Axis nuncupatum: & Galella, quaeveteribus* Oryx dicta. CAP. LI. DERAT etiam utriusque sexus Cervi vel Platycerotis quoddam genus in illius arcis area, quod agnoscere nequivimus, sed suspicione ducti, Axin esse arbitramur, de qua Plin. lib. 8. cap. 20. in haec verba scripsit: In India & Boves solidis vngulis, unicornes: & feram nomine Axin, Hinnuli pelle, pluribus candidioribusque maculis; sacram Libero patri. Uterque cornibus carebat, caudamque Platycerotis instar longam, ad poplites usque propendentem habebat, quae Cervum non esse arguebat. Et sanè cùm initio videremus, Platycerotas esse existimabamus: sed diligentiùs deinde perpendentes & cum Platycerotis notis conferentes, opinionem mutavimus. Femina mare minor est: & utriusque corium orbicularibus maculis albis rutilum ad flavum tendentem colorem distinguentibus aspersum; venter albo colore insignis: in hoc à Camelopardali differunt, quòd in Camelopardali phoeniceae maculae satis amplae album colorem distinguunt, non autem rutilum, ut in hoc animali Axi. Vocem magis argutam & sonoram habent, quàm Cervus; mugientes enim audivi. Permultis igitur manifestis notis, eas feras neque cervos esse, neque Platycerotas, nobis occurrentibus, facilè inducti fuimus ut illas Axis nomine vocaremus. Aderant etiam cicures Gazellae è silvestribus locis eò deductae, Capreae prorsus similes, corpore & colore Rupicapras referentes, anterioribus pedibus brevioribus, posterioribus longioribus, Leporis modo: nigram lineam supra oculos ductam habent ut Rupicapra: atque Capellae instar balant: at barba carent. Pilus rutilus est, ad pallidum tendens, laevis & splendens: pectus & nates albescunt, ut in Platycêrote: cauda subtus candicat, atque superiore parte fusca est, ad poplitum usque suffragines propendens, ut in Platycerote. Gazellamultò leviore cursu montes conscendit, quàm in valles descendit, & in plano satis veloci impetu fertur. Aures arrigit ut Cervus, graciliaque crura habet & bisulcos pedes: collum oblongum & gracile uti Rupicapra. Maris cornua majora sunt, quàm feminarum, quae omninò recta, nisi circa summum nonnihil incurvarentur, longioraque quàm Rupicaprae, & lunae crescentis in modum inflexa. Nisi cicurentur, loca campestria, sterilia, & sicca inhabitare solent. " An Bellonim Orygis nomen Gazalla rectè tribuerit, hareo: nam licet Plinim Historia Naturali lib. VIII. cap. LIIII. inter Capra genera Orygem recenseat, Capra, inquit, in plurimas similitudines transfigurantur: sunt caprea, sunt rupicapra, sunt ibices pernicitatu miranda: sunt & oryges & dama, & pygargi, & strepsicerota, multaque alia haud dißimilia: Orygi tamen quasdam notas tribuid. quas haud scio an Bellonius in sua Gazella observaverit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
