Latin
120.5 to 120.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 120.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &Oryges, inquit, soli quibusdam dicti contrario pilo Vestiri, &ad caput verso: Deinde lib. XI. cap. XLVI. (Aristotelem sequutus) unicum cornu illi dat. Solidipes &unicorne asinus tantùm Indicus; unicerne &bisulcum Orjx. Quin &Martialis Epigrammatum lib. XIII. savum Orygem facit, inquiens, Matutinarum non ultima praeda ferarum, Saevus Oryx, constat qui mihi morte canum. Ceterum aliud illud nnimal Gallis Dain appellatum, cui Axin animal simile facit Bellonica, cùm eium Obfervationes Latinas faciebamus, Damae nomine insigniebamus, vulgarem multorum opinionem sequuti: accuratiùs autem perpendentes notas à Veteribus Damae attributas, hallucinatos esse nos, ingenuè fatemur: eam ob causam in hac altera editione, non Damae vocabulo, sed Platycerotis expreßimm. Arbitramur enim Gallorum Dain è Cervorum esse genere, &à Plimo lib. XI. cap. XXXVII. Platycerotam appellari, ubi de quadrupedum cornubus agens; Sparsit hac, inquit, in ramos, ut cervorum: aliu simplicia tribuit, &in eodem genere subulonibus ex argumento dictis: aliorum finxit in palmat, digitosque emisit ex in, unde platycerotas vocant: dedit ramosa capreis, sed parva, nec fecit decidua. Dama porrò, quae è caprarum genere est, ipso Plinio teste, ut diximus, cornna adunca tribuit. Rupicapris, inquit, in dorsum adunca, dami in adversum. Sed &Martialis lib. iam dicto Epigrammatum, Damam imbelle animal facit, his verbu: Dente timetur aper, defendunt cornua cervum, Imbelles Damae, quid nisi praeda sumus? Varias d by Varias gesticulationes in Cairo fieri: Simiae genus Callitriches nuncupatum. CAP. LII. RABES multas gesticulationes in Cairo faciunt, quae Constantinopoli non conspiciuntur: petauristae verò gesticulando tympanum digitis pulsant, vocemque ad tympani strepitum pro arbitrio accommodant: tympanum enim ab altera duntaxat parte membranâ clausum est; ipsum lignum sex digitos latum, multa aenea fragmenta appensa habet sonitum simul edentia: sinistra autem tympanum tenentes, dextra digitis complodunt.