# Exoticorum libri decem 121-4

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAP. XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/121-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/121-4

causa in Mahometi gratiam (tametsi istic sepultus non sit) suscipiunt. Cùm verò per ingentes solitudines, in quibus neque oppida neque aedificia inveniuntur, iter faciendum sit; res ad integram profectionem necessarias comparare solent, ut cicer, non elixum quidem illud, sed in sartagine tostum. Multae enim sunt in Cairo officinae, quae ciceris tosti quaestu sese sustentant, magna copia illud vendentes; cùm nemo sit qui non emat, quantum illi in totam profectionem sufficiat. Turcae Mecham proficiscentes, simul duo itinera absoluunt: alterum in Almedina, ubi Mahometi cadaver reconditum est, alterum in Mecham negociandi causa. Nam inde magnam vim Aromatum & aliarum mercium referunt: Mecha autem ea est quam veteres Petram nominarunt, de qua plura libro tertio. Profectionis nostrae ex (airo in montem Sinai descriptio: & de singulari carnis praeparandae ratione his qui longum iter suscipiunt.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
