Latin
CAPVT LIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 121-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LIV. TECESSARIIS omnibus rebus ad longam illam è Cairo in montem Sinai profectionem comparatis, per portam egressi ad Septentrionem vergentem, Caravannam invenimus, quae non procul ab urbe secundum Moscheam quandam constiterat, donec omnes qui profecturi erant advenissent, exspectans. Nam per Arabiam iter facere non est tutum, nisi magno comitatu. Dominus itaque de Fumet viginti lanitzeros corporis custodes habens, juxta Nilum castra posuit, ubi vasa atque utres fluminis aqua implevimus, quae nobis &nostris equis in triduum sufficeret: siquidem per solitudines nobis erat transeundum, in quibus nulli fontes, nulli rivi reperiuntur. Annonam insuper habebamus, nobis in profectionem &reditum sufficientem: fuit enim camelus biscocto pane onustus, in Domini de Fumet, eorumque qui frequentes illum comitabantur, usum. alius item carnibus in sequentem modum praeparatis. Multi arietes jugulati &in frusta secti elixantur; deinde abjectis ossibus, in minuta frusta extremi pollicis articuli magnitudine conciduntur; quae cum cepis &pinguedine porrò ad totius aquei humoris absumptionem elixata, sale &aromatibus asperguntur, &vasculis reconduntur. Hae carnes sic paratae paratae diu conservari possunt: nam post decimum quintum etiam diem, addita cepa calefactae, videntur illo ipso die apparatae, nobisque in solitudinibus deliciae fuerunt. Eo die ingentem perpessi sumus aestum, nulla aura spirante. Noctem sequentem sub tentoriis ad Nili ripam fixis, duximus: atque media nocte digressi, ut aestum fugeremus, per steriles arenas pedibus cedentes iter faciebamus, in quibus nihil aliud crescit quàm Hyoscyami nigri genus, tantâ abundantiâ, ut agri duntaxat illo virescerent. Hujus semine Aegyptii oleum conficiunt, non modo ad lucernas, sed ad alia pleraque illis utile. Postridie subortus est lenis ventus, qui totius diei aestum temperavit nobis ad Orientem tendentibus.