# Exoticorum libri decem 123-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/123-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/123-2

Plurimas alias insuper plantas eo agro invenimus, quas neque veteri neque recenti nomine exprimere potuimus. Hallucinaris Belloni: nam plerique viperas foetum suum membranâ involutum abiicere observarunt: inter quos est doctißimus idemque diligentißimus Naturae scrutator Ferdinandus Imperatus. Eius verba apponam ut sunt Lib. XXVIII. eius Historiae Naturalis: In ea opinione, inquit, fuit Aristoteles, viperas singulis dumtaxat diebus unum foetum parere, partumque per viginti dies durare, priores autem foetus sexto demum à partu die membranam quâ involuti, rumperes posteriores verò qui diutiùs in venire harent, membranam quâ ambiuntur in utero adhuc existentes perfringere: attamen nos observavimus uno die omnes foetus eiicere, singulosque suâ membranâ involutos, quâ ruptâ sexto insequente die aliam membranam tamquam exuvium & senectam abiiciunt. Altißimi in Arabia deserta putei descriptio.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
