# Exoticorum libri decem 123-3

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/123-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/123-3

CAPVT LV. VTEVS porrò, cujus meminimus, ut ipsius formam describamus meretur: nam reDvera admirabilis est: & magnis sumptibus exstructus olim fuit, cùm Sultanus AegyIpto imperaret, ut urbis Sues incolae faciliorem aquationem haberent, & viatores istac transeuntes suis jumentis aquam potandam praebere possent. Aedificium est non admodum amplum, muris cinctum, & arcis instar quadrangulare, in quo machina est ad hauriendam ex puteo, qui altissimus est, aquam exstructa, cum rotâ, quae à bobus circumagitur: supra rotam bini sunt funes simul colligati ad pedis distantiam; secundum quorum longitudinem multi urcei adnexi, qui, versatâ à bobus rotâ, aquam ex puteo educunt, atque in alveum sub rota collocatum effundunt, quae deinde per canalem extra arcem in cisternam fluit. Hujus machinae descriptio, sit tanquam typus omnium reliquarum quae in Aegyptiis hortis sunt: nam ad hujus exemplar omnes ferè fabricatae. Paullo munitior est haec arx, ut homines cum suis jumentis tutiores esse queant. Acacia vera. Plantae, quae arenosis circa Sues locis nascuntur. CAP. LVI. VM apud eum puteum toto, ut diximus, die substitissemus, diu ante inOtempestam noctem discessimus, nec urbem ingredi voluimus, nisi in reditu. Lucescente die, ad Arabici sinus littus pervenimus, Sues ad quartam milliaris partem post nos relictâ: atque per sterilem solitudinem itinere facto, ubi nullae stirpes nascebantur praeter Acaciam, cujus gummi diligenter ab Arabibus collecto, per Europam in atramento & coloribus conficiendis utuntur; licet recentiorum nonnulli aliter existiment. Demonstrabimus tamen in libro de Arboribus perpetuò virentibus, id esse quod veteres Gummi Arabicum nuncupârunt. Ejus folia adeò tenuia sunt, ut eorum ala pollice contegi queat; quae si numerentur, trecenta & quinquaginta reperies. Incolae ejus ramos longis perticis flagellant, ut folia decutiant à pecore devoranda. Ejus iconem ad viuum expressam hîc adposuimus. Superanto LL 2 Boogle Superato Sues, latam planiciem ingressi sumus Sena virente obsitam, quae istic sponte nascitur, qualis ad nos à mercatoribus adfertur. Sena autem quae in officinis venalis est, duorum est generum, ut ex ejus delectu appâret: altera enim planas habet siliquas, falcis in modum incurvas, foliaque mucronata: altera etiam planas habet siliquas, ut prior, at multo latiores, & minùs incuruas, foliaque obtuso mucrone praedita. Prior praefertur, atque Orientalis cognominatur: altera, quam mediam vocant, imbecillior. Regiones unde devehuntur, hanc differentiam pariunt. Rerum sibi similium affinitas facit ut errores nonnunquam committantur, quemadmodum in Sena & Colutea nostris hortis vulgari accidit, plurimis Senae genus esse affirmantibus: falluntur tamen; nam nullas facultates cum Sena (quae perpetuò viret) communes habet. Duodecim amari fontes Mosis, quorum Plinius meminit. CAP. LVII. ICET satis maturè ad duodecim fontes peruenissemus, istîc tamen substitimus. Horum aqua admodum salsa est & amara: feruntque duodecim fontes illos esse, E quorum in Bibliis fit mentio: nam Mosis fontes adhuc nominantur: Solo sterili,

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
