# Exoticorum libri decem 124-2

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAPVT LV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/124-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/124-2

arenoso nitrosoque in amplissima planicie siti sunt, plus quinquaginta passibus ab invicem dissiti; non quòd omnes aequaliter inter se distent, sed unus centum, alter quinquaginta, reliqui plus vel minus. Omnes è terra scaturiunt ad tumuli vel colliculi radices, atque in varios rivos sese diffundunt, fontium perennium instar, qui paulo pòst in arena se condunt & evanescunt. Aestus tantam sitim nobis conciliaverat, ut salsam illam aquam singuli bibere cogeremur: quae licet ob nitrum amara esset, ab omnibus tamen ob summam sitim grati saporis fuit reperta. Plinius de his fontibus luculenter meminit, & Fontes amaros appellat, ubi ait Ptolemaum fossam duxisse latitudine pedum centum, altitudine triginta, in longitudinem triginta septem millium & quingentorum passuum, usque ad fontes amaros. Vltrà, deterruit inundationis metus, excelsiore tribus cubitis Rubro mari comperto, quàm terrae Aegypti, vel, ne immisso mari cerrumperetur aqua Nili, quae sola potum prabet. Rubri maris sive Sinus Arabici canalis.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
