# Exoticorum libri decem 125.5-6

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, 125.5 to 125.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125.5

Ad trium ferè sagittarum jactum per aquam secundum littus gradiendum nobis fuit; deinde eo relicto, in magnas angustias concedendum inter arenosos montes, in quibus etiam lanigeras arbores & Cappares arborescentes invenimus. Superatis iis montibus, in planiciem pervenimus, in qua magnos Gazellarum greges vidimus, tam procul ab aquis viventes, ut ea de causa asseramus ipsas non bibere; vel si bibant, rariùs id facere: quod difficile creditu non est, & veteres etiam scriptum reliquerunt: nam & plurima alia animalia sine potu viuunt; imò Anglicanae Oves, Cerastes atque Viperae inter reliqua serpentum genera, à potu abstinent; ut Chamaeleones sine alimento plus quàm integrum annum vivere queunt. Confecto magno itinere, & calore jam ingravescente, ejus vitandi causa substitimus: aestu autem mitigato, jumentisque illico oneratis, tota nocte iter fecimus, inter difficiles rupes ingressi, quae Arabiam Petream à deserta dividunt. Primus pagus quem in montem Sinai tendentes invenimus. CAP. LXI. MAM ipsa luce perveneramus in apertum locum, dextra & sinistra celsis montibus obsitum, ubi rivum aquae fontanae dulcis limpidaeque invenimus, ex monte procul inde disIsito delabentem. Ea prima aqua dulcis toto itinere à Cairo usque nobis obtigit.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
