# Exoticorum libri decem 125

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem, CAROLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/125

IN Nilo natus, decem unciarum habebat circumferentiam, ejus diameter tres vnciae cum semisse: totus autem saxeus erat & candicans, supernâ parte, ab umbilico ad circumferentiam, multis profundis striis, obliquè quodammodo excurrentibus ornatus, infernâ autem, minùs elatis striis, iisque asperis & quodammodo echinatis erat praeditus, quae à circumferentia ad pediculum productae desinebant, quâ videlicet parte magis fuscus erat: pediculus ejus brevis & crassiusculus, qui à scopulo aut petrâ abruptus videbatur. MINORIS, qui compressus, floris formam quodammodo exprimebat, circumferentia & ambitus (qui valdè sinuosus) sex unciarum erat; diameter, in longitudine duarum cum semisse, in latitudine autem, unius aut paullò plus, & quia in floris quodammodo formam assurgebat, altitudo paenè duarum unciarum erat, ab extremo orbe descendendo sensim gracilescens: pediculum habebat brevem & crassiusculum: striae quae externâ parte à pediculo ad circumferentiam excurrebant, non erant valdè conspicuae; quae autem in parte internâ, profundiores & magis conspicuae, simul etiam in medio coeuntes, quemadmodum ex icone in tabella expressa conspicere licet. Spongia elegans. CAP. XI. VLEGANS Spongiae genus apud doctissimum & humanissimum virum EDavidem Sinapium Amstelredami conspiciebam anno reparatae Salutis humanae millesimo & sexcentesimo: cujus etiam formam meo rogatu ipse delineari curabat, & ad me mittebat. Illius deinde iconem in tabella exprimi jubebam, in eorum qui exoticis rebus delectantur gratiam. INHAEREBAT porrò spongia adhuc suo saxo, eique durissimo & nigro, quod duodecim libras pendebat. Ipsa autem spongiae forma quasi infundibulum imitabatur, aut floris imaginem exprimebat: nam tota cava erat, & infimâ parte quâ saxo in haerebat, valdè angusta; deinde sensim sese attollens, expandebatur, inaequaliter tamen, quum uno latere ad novem unciarum altitudinem dumtaxat assurgeret, adverso autem, ad undecim uncias pertingeret: orae inaequales erant & sinuosae, in interiorem partem interdum adeò reflexae, ut foliorumm Goc foliorum formam quodammodo exprimerent: amplitudinis diameter supernâ parte tre decim erat unciarum cum semisse: exteriore parte lobum, quasi foliolum adnatum habebat, interiore verò bina foliola instar calycum formata: tota autem materiâ vulgares spongias referebat.

---

Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem.
