Latin
CAPVT LX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 127-3
Unproofread scanNot analysed yet
Peregrini montem Sinai accedentes, gle zeo dentes, in monasterio excipiuntur (nullum enim aliud est diversorium) in valle sito ad radices montis Oreò, magnamque habente aquarum commoditatem: nam rivus è monte delabens eò perfluit, cisternamque implet aquâ limpidâ, frigidâ, dulci, &omnibus suis dotibus praeditâ. Praealtis muris cingitur, ut etiam adversus hostes qui impetum in illos facere vellent; sese tueri queant. Istîc &Moschea est pro Arabibus &Turcis, &hospitium illis deputatum: nam Christianis montem accedere non licet, nisi comitantibus Tur cis Arabibus. Per montis Sinai valles, amoenissimi conspiciuntur horti, in quibus vites &legumina coluntur, tum etiam brassicae, lactucae, betae, cepae, allia, porrum, &similes vulgares herbae; arbores item fructiferae varii generis, praesertim verò amygdalae. Montis Oreb descriptio.